Letter 16: Ambrose, Bishop, to the Emperor Theodosius.
EPISTOLA LXI.
Cur Mediolano secesserit, ac mature eodem redierit, declarato, gratiisque Deo propter opem THEODOSIO praestitam actis, voluntati ejusdem principis obsecuturum se pollicetur. Cujus pietatem summe commendans, ut clementia utatur petit.
AMBROSIUS THEODOSIO imperatori.
1. Arbitratus es, beatissime imperator, quantum ex augustis litteris tuis comperi, me longe abesse ab urbe Mediolanensium; quia res tuas crederem a Deo destitui. Sed non ego ita imprudens, aut virtutis et meritorum tuorum immemor abfui, ut non praesumerem coeleste auxilium pietati tuae adfore, quo Romanum imperium a barbari latronis immanitate et ab usurpatoris indigni solio vindicares.
2. Festinavi igitur illico reverti, posteaquam illum, quem jure declinandum putaveram, jam abesse cognovi; non enim ego Ecclesiam Mediolanensem dereliqueram Domini judicio mihi commissam: sed ejus vitabam praesentiam, qui se sacrilegio miscuisset. Redii itaque circiter kalendas Augustas, ex illo die hic resedi. Hic me, Auguste, clementiae tuae apices repererunt.
3. Gratias Domino Deo nostro, qui fidei tuae pietatique respondit; et formam veteris restituit sanctitatis; ut videremus nostro tempore, quod in Scripturarum lectione miramur, tantam in praeliis divini auxilii fuisse praesentiam, ut nulli vertices montium adventus tui cursum retardarent, non hostilia arma impedimentum aliquod afferrent.
1021 4. Pro his gratias me censes agere oportere Domino Deo nostro: faciam libenter conscius meriti tui. Certum est placitam Deo esse hostiam, quae vestro offertur nomine, et hoc quantae devotionis et fidei est! Alii imperatores in exordio victoriae arcus triumphales parari jubent, aut alia insignia triumphorum: clementia tua hostiam Deo parat, oblationem et gratiarum actionem per sacerdotes celebrari Domino desiderat.
5. Etsi ego indignus atque impar tanto muneri et tantorum votorum celebritati; tamen quid fecerim scribo. Epistolam pietatis tuae mecum ad altare detuli, ipsam altari imposui, ipsam gestavi manu, cum offerrem sacrificium; ut fides tua in mea voce loqueretur, et apices Augusti sacerdotalis oblationis munere fungerentur.
6. Vere Dominus propitius est imperio Romano; quandoquidem talem principem et parentem principum elegit, cujus virtus et potestas in tanto imperii constituta culmine triumphali, tanta sit humilitate subnixa, ut virtute imperatores, humilitate vicerit sacerdotes. Quid exoptem? quidve desiderem? Omnia habes: ex tuis itaque summam votorum capessam, pius es, Imperator, clementiam habes maximam.
7. Opto tamen tibi etiam atque etiam incrementa pietatis, qua nihil Dominus praestantius dedit; ut per tuam clementiam Ecclesia Dei sicut innocentium pace et tranquillitate gratulatur, ita etiam reorum absolutione laetetur. Ignosce maxime his, qui non ante peccarunt. Dominus clementiam tuam conservet, Amen.
Related Letters
If you are trying to gain the kingdom of Christ — may persistence unworn away crown this –, and the prize of...
When on our very arrival in the ancient city, we were engaged in paying our devotion to the most blessed Apostle Peter, at the martyr's very altar, the most reverend Bishop Leo waiting behind awhile after the service uttered laments over the Catholic Faith to us, and taking to witness the chief of the Apostles himself likewise, whom we had just ...
I write to you about a matter that has long concerned me: the speed with which imperial sentences are carried out.
Ambrose, Bishop, to the most clement Emperor Theodosius.
To the most blessed Emperor and most merciful prince Theodosius — Ambrose and the other bishops of Italy.