Letter 17: Ambrose, Bishop, to the Emperor Theodosius.
EPISTOLA LXII.
Quod pridem ad THEODOSIUM non scripserit, excusat; seque ad eum mittere diaconum significans, ut ipsius preces pro quibusdam in Ecclesiae asylum receptis admittat petit.
AMBROSIO THEODOSIO imperatori.
1. Quamvis proxime scripserim augustae clementiae tuae etiam secundo, mihi tamen non satis fuit velut pari vice sermonis officium reddidisse; cum beneficiis clementiae tuae tam frequentibus oppigneratus sim, ut nullis officiis possim compensare quae debeo, beatissime atque augustissime Imperator.
2. Itaque ut prima occasio non praetermittenda fuit, qua per cubicularium tuum clementiae tuae gratias agerem, et alloquii mei officium 1022 repraesentarem; maximoe ne desidiae putaretur fuisse potius quam necessitatis, quod tempore superiore non scripserim. Itaque requirenda mihi causa fuit, qua pietati tuae deferrem debitum salutationis obsequium.
3. Merito autem ad praeferendam epistolam meam filium meum Felicem diaconum misi, simul ut mei vicem officii repraesentaret, memoratum quoque pro his qui ad matrem pietatis tuae Ecclesiam, petentes misericordiam, confugerunt; quorum lacrymas sustinere non potui, quin adventum clementiae tuae meis obsecrationibus praevenirem.
4. Grande est quod petimus, sed ab eo cui Dominus inaudita et admiranda concessit, ab eo cujus clementiam novimus, et obsidem pietatem tenemus. Unde plus exspectare nos confitemur; quoniam ut te virtute vicisti, ita etiam tua te vincere debes pietate. Victoria enim tua antiquo more vetustisque miraculis, qualis sancto Moysi, et sancto Jesu Nave, et Samueli, atque David, non humana aestimatione, sed coelestis gratiae effusione tibi collata censetur: hic pietatem aequalem poscimus, cujus merito tanta victoria ipsa quaesita est.
1010
Related Letters
When on our very arrival in the ancient city, we were engaged in paying our devotion to the most blessed Apostle Peter, at the martyr's very altar, the most reverend Bishop Leo waiting behind awhile after the service uttered laments over the Catholic Faith to us, and taking to witness the chief of the Apostles himself likewise, whom we had just ...
Your Clemency has proposed that a council be convened to settle certain disputed matters.
Ambrose, Bishop, to the Emperor Theodosius.
To the most merciful Emperor Theodosius — from the Council assembled at Aquileia.
You know, most merciful Emperor, that I spoke to you recently about the matter of Callinicum.