Letter 1002: Avitus, bishop, to the Pope of Constantinople.

Avitus of VienneThe Patriarch of Constantinople|c. 491 AD|Avitus of Vienne
barbarian invasiondiplomaticeducation booksimperial politicsproperty economics

Avitus episcopus papae Constantinopolitano.
Dum domnus meus filius vester patricius Sigismundus gloriosissimum principem
officio legationis expetiit, nobis quoque deferendi ad vos famulatus aditum dupliciter
sancta opportunitate prospexit. Cum enim ut praecipuum sacerdotem iusto vos desi-
derio sitiremus, adiecit vir inlustris Laurentius honorem vestri animis nostris, indicans
apicibus suis omne nubilum, quod quietem orientalium populorum ambiguo caligante
fuscaverat, redintegratae pacis serenitate detersum et eam cum Romano antistite vos
habere concordiam, quam velut geminos apostolorum principes mundo adsignare con-
veniat. Quis enim, qui vel catholicus dici potest, de tantarum ac talium ecclesiarum
pace non gaudeat, quas velut in caelo positum religionis signum pro gemino sidere
mundus spectat? Quis non merito delectetur infirmantium reditu, incolumium statu,
cum aliis ovibus intra claustra salvatis illa. quae vitio errantis arbitri fuerat evagata,
caelestibus caulis laetitia plaudente revocatur? Custodite igitur quasi patres traditam
vobis etiam super nos ecclesiae disciplinam. Concordia vestra tantum opus est magi-
sterio, quantum oportet exemplo. Quam caritatem populis suadebimus, si hanc in
nostris rectoribus nesciamus? Quid in corpore firmum videri poterit, quod nutat
in vertice? Vnanimi ergo copiam redeuntibus date; ne quis intentione pereat, praedica-
tione prospicite, ne speculam adsignatam furax bestia populetur, si ab unitate sensus
vestri Roma dissultet. Maeror noster, si super dissensionem vestram sol occidat, dam-
num orientis est. Quia nos prosperrimum, quem supra dixi, nuntium per fidelissimum
virum accepimus, ad notitiam nostram vestro firmate rescripto: ut expectans occiden-
talis ecclesia in sermonibus vestris donum caelestis oraculi, quod se laetatur accepisse
per condiscipulum, multiplicari sibi gaudeat per magistrum.

Related Letters