Letter 1003: With the arrival of the present bearers, the gifts of your longed-for and revered affection have reached me now for...
Avitus episcopus Eustorgio episcopo.
Adventu praesentium portitorum ecce iam secundo ad me desiderandi reverendi-
que affectus vestri dona venerunt: quae tamen plus fierent prosperitate secunda, si
fierent numerositate copiosa. Revera duplex in litteris vestris materia gratulationis
accessit. Primum quod salvam mihi gratiam sic etiam in vestro, sicut in vestrorum
extitit animo decessorum, hereditario monstratis affectu; deinde quod in eo me famu-
lari negotio praecepistis, quo dum tuendae vel reparandae libertatis curam geritis,
etiam me non indignum tali ministerio censuistis. Impletum est igitur beatitudinis
vestrae sanctum ac spiritale praeceptum. Cumulastis oratione mercedem: interventu
vestro pretiosius factum est pretium, quod misistis; victa est per reverentiam vestri in
rigore barbarico humilitate immanitas, intercessione crudelitas. inlatione cupiditas.
Conicimus, qualiter illic praedicationibus duriores animos edomatis, cum etiam inter-
veniendi viribus absentia vobis saxa sic frangitis. Visitatur opere vestro nostrarum
aerumna regionum: et emanans ex largiendi thesauro irrigui fontis ubertas, cum Ita-
liam rigaverit, respergit et Galliam. Quapropter depenso salutationis honorificae famu-
latu me utique vestro intercessu vel favori votis profusae supplicationis insinuo: optans
licet in cunctis, in his tamen specialius causis litteras vestras: in quibus sic vobis
per misericordiam competat, ut etiam me per oboedientiam vestrorum operum fructus
attingat.
Related Letters
KING THEODERIC TO EUSTORGIUS, THE VENERABLE BISHOP OF MILAN.
I am astonished that Your Holiness, after receiving the opinions — I should say the formal judgments — of so many...
Although the king's business rightly claims the first loyalty of a man like you, my lord — and although the...
My confidence has not been stripped bare by the outcomes I have already come to know.
No one among the wise doubts that a sacred promise must be kept, and that a friendship wedded to fertile kindling...