Letter 1004: Though the person of this venerable bearer commends himself to the hearts of brotherly love, the holy Bishop...

Avitus of VienneCaesarius, of Arles|c. 493 AD|Avitus of Vienne
illnessproperty economics

Avitus episcopus Caesario episcopo.
Licet ipsa se venerandi portitoris persona animis fraternae caritatis insinuet,
sanctus tamen Maximianus antistes hanc peculiarius ad vos officii mei paginam petiit
destinari: per quam me potius ab illo, quam illum a me commendari debere mani-
festum est. Et quia iubere dignatus est necessitates suas sermone meo pandere, nihil
dicendum de peregrinationis labore suscepi: quia, quantalibet vel temporum longitudine
vel itineris vastitate genitalis patriae linquat habitaculum, peregrinus sacerdos dici non
potest, ubi catholica reperiri ecelesia potest. Quamquam nec illa vobis regionis suae
subversio quasi incognita exaggerari debeat: cum pietatem vestram quaerentem ubique
misericordiae aditus non lateat, ubi est miseriae locus. Principalis tamen ei, quantum
dignatur adserere, causa veniendi est, ut peritiorem medicum quocumque perquirat,
qui imbecillitati corporeorum luminum cuiuscumque remedio artis succurrat. Quam-
quam religiosae mentis intuitus contemplandis magis spiritalibus occupatus nec nimium
de exterioris hominis caecitate perterritus eo temperamento hanc, quantum comperi,
curam requirat, ut amatoribus potius suis satisfacere in huius studii necessitate con-
tendat; simul et ne videatur per neglectae sanitatis culpam facultas in eo sacerdotalis
officii reprehensibiliter minorata. Spem vero recipiendi obtutus, quantum arbitror, et
ab exemplo requirit, quod scilicet Tobiam nostrum caligantem quidem terrestribus, sed
quae mundo erant invisibilia contuentem, attentum aeternae luci et iam paene diei
mortalis immemorem, latens in angelo medicina reduxerit per collyrium fellis ad dul-
cedinem sanitatis. Quocirca suscipite fratrem sinceritate solita, reverentia digna: et
si quid consolationis anxio debetur, impendite. Implebitur autem commune desiderium.
si etiam qualiscumque infirmitatis medela provenerit. Quod certe si minus, saltem in-
corruptibilem vultum pietatis alternae nulli obnoxius caecitati sacerdotalis conscientiae
oculus recognoscat.

Related Letters