Letter 1005: Though I have not earned any letter from Your Apostleship to prompt this initiative, your reputation compels me to...
Avitus episcopus Maximo episcopo.
Licet nulla, quibus ad praesumendum hoc ipsum officium provocarer, vestri apo-
stolatus scripta promeruerim, offerre me tamen paginam debiti famulatus, cum appella-
tione non iusseritis, opinione compellitis. Si quidem ad occurrendum animis vestris,
si non meremur aspectibus, fama trahimur, etiam dum absentia cohibemur. His addi-
tur, quod ita aerumnas infelicium Gallorum consolatione consilii et largitate palpatis, ut
sub specie eius, quam comperi, misericordiae ad agnoscendam suorum necessitatem in
Italiam festinantes post longam peregrinationem, cum duce Christo vestram meruerint
videre personam, merito propriam credant intrare se patriam. Commendo, quod super-
est, regionis nostrae presbyterum, praesentis scilicet obsequii portitorem. Qui licet
pro redimendo cuiusdam propinqui sui filio laborem fatigationis adgressus sit, a quo-
dam tamen nobili viro provinciali cum mea prosecutione directus est, ut praefati filium
a comite Betanco, nomine Avulum, ante hos circiter quattuor annos pro pignere obsi-
datus adsumptum, sub auxilio vestrae intercessionis requirat ac revocet. Quod superest
obsecro, ut dignabili beatitudinis vestrae rescripto et illic exulantibus ingenuitatis
statum reparabilem et hic desiderantibus scribendi aditum doceatis esse communem.
Apollinaris episcopus Avito episcopo.
Satis licet iam poenarum dederit sera paenitudo, tamen, quia ad diem festum
angelis nobiscum colendum nec vicario quidem famulatu adesse merui, qui devotionem
non ostendi, vel satisfactionem deferre curavi. Ad quod vere, ut confido, ipso sum
beato, reverentissime domine, spiritu visitante commonitus. Nam in ipsa sancta nocte
in visione nescio quid manibus meis haeserat, quod considens iuxta me fulgentissima,
sed inusitato colore rubea columba vellebat. Cumque expergefactus cotidianum quidem
manuum mearum horrorem recognoscerem, sed purgari me immerito nihilominus memi-
nissem, dum ipsum ambiguum maestus mecum atque anxius volvo, repente .quasi
stimulo percussus illico sum reliquati faenoris recordatus. Iam quae me hinc confusio
quaeve presserit amaritudo, pietas sancta perpendit. Aliquatenus tamen hac spe sola-
tus sum, quod ignoscat, quae commonere dignata est, ut misero mihi non omnis sancti
obsequii opportunitas fraudaretur. Vnum tantum mixta debitis commemorationi eius
officiis supplicatio deposcit, ut hanc quoque indulgentiae suae partem sensibus
vestrae, quae in me plus iam iusta est, imputationis inspiret.
Related Letters
My affection for you is such that I feel compelled not to direct you - for you have no need of a director - but to...
1. Speech is really an image of mind: so I have learned to know you from your letters, just as the proverb tells us we may know the lion from his claws. I am delighted to find that your strong inclinations lie in the direction of the first and greatest of good things — love both to God and to your neighbour.
What a joyful day this has been !
I have often advised you to publish at the earliest possible opportunity the speeches which you composed either in...
As far as it concerns this poor little body of mine, I am getting by with some small reserves of strength — though...