Letter 1008: It speaks well of your proven and outstanding devotion that you consider my counsel worth seeking on matters that...

Avitus of VienneVictorius|c. 498 AD|Avitus of Vienne
friendship

Avitus episcopus Victorio episcopo.
Probatae summaeque pietatis est, ut de causis ad pontificium vestrum pertinen-
tibus meum quoque consilium consulendum esse ducatis. Quod facere vos, ut dixi, non
ambiguitatis animo, sed dilectionis ostenditis. Quapropter contra culpam, quam litteris
indicastis, arbitror vos merito moveri, Quis enim vel laicus non advertat non sine
grandi macula fieri de affinitatis propinquitate coniugium? Vnde licet sollicitudini
nostrae iustissimus dolor de necessitate ipsius districtionis incumbat, salubriter tamen
exasperatur in temporaneis, quem salvari cupimus in aeternis. Oportet ergo hominem
maritum duarum scilicet germanarum non inrevocabili anathemate percuti, sed pro-
positis observationibus interim ab ecclesia sequestrari. Et quia indicatis laboriosum
ipsum ante multos iam annos illicitam secundae uxoris copulam fuisse sortitum, suffi-
ciat impune baiulatum longo tempore crimen incesti. Nil hic quasi timore divortii
dubitetis, Merito censetur separatio legitima, ubi extitit coniunctio criminosa. Vtris-
que ergo, si videtur, dum in tam infelici obstinatione persistunt, votum excommuni-
cationis indicite, donec a consortio criminali publica paenitentiae professione desciscant.
Et tunc miserentibus vobis ad timoris ex correctione exemplum gratiam reconciliationis
accipiant. Ego certe sinceritati vestrae quod rationabile credidi, quia tanti habuistis
iubere, suggessi. Auctoritatis vestrae est errantium compunctione perspecta severi-
tatis ordinem temperare. Quos tamen aestimo, si veraciter compunguntur, supra
scriptis condicionibus parituros.

Related Letters