Letter 1010: What you have done is doubly full of devotion: by taking a brother to Lyon and sending word here, you sought out the...

Avitus of VienneViventiolus, (later of Lyon)|c. 500 AD|Avitus of Vienne
friendship

Avitus episcopus Viventiolo pvesbytero.
Dupliciter pietate plenum est quod fecistis, dum vehendo Lugdunum hucque mit-
tendo studuistis de duobus fratribus illic requirere infirmum, istic visitare sollicitum.
Exemplum Papyri Parisinae f. 9 (Bignon. f. 78).
sententiam di|fferentis inalluissimus correctionem uiri conpunctioni ipsius uolu[n
t]
ati quae seruare hac perinde iustum esse ut post spatia tot annorum uel
criminalia restringerit qui refrenare iam longeuitatis accessu etiam legiti
ma adebuisset ad haec ut sentire me credidi non conpunctus sed confusus ingemui
promittere aliquantisper adgressus mulierem quohabitationis indignae ab
accessu aspectuque suo protenus quoercendan suasi respondens ut uobis ista
promitterit et facti paenitens eo se solui quod legatus fuerat postolaret
tamen quia iussistis ut quicquid sensui meo uideatur aperiam sufficiat
censurae uestrae separatio personarum scindatur infelix coniugium innocenti
ore diuortio sufficiat districtionis fructui terminus mali nec sanae promissio
eius fedelis pǒtetur cuius uita extetit infedelis ipsis fideiussorbus emendatio
secutura credatur quibus intercedentebus prior culpa laxauetur De cetero
autem quod ad paenitentiam expectat moneatur interem agere accipere non
cogatur sufficiant infelici crimina sua nec ingeratur laborioso cum respuit quod
tam instabili animo uix committi debuerat si petisset; cesset a fragilitate per
fidia nec subeat in carnalitatis comolum rebellionis augmentum si iubetis
b]reuiter ad ultemum suggero; excusso ab scelere suscipiatur ad ueniam patiatur
p]aenetentiam cum perdit peccandi occasionem. profeteatur cum amiserit
uoluntatem. expł
Auitus ep̅s Viuentiolo pr̅bo
Dupleciter pietate plenum est quod fecistis dum ueendo lugduno hucque
mittendo studuistis de duobus fratribus illic requirere infir[mum istic uisitare
sollicitum
Exemplum Papyri Parisinae f. 9 (Bignon. f. 77).
Nec a uobis praepositum intermissum esse potabitur. cum uos religiose fratri plus
in affectu adque honore debentibus spiritalis officii huius conuersus etiamsi
non popuscisset aegrotus quidpe cum sacerdotis germani iure uel adortationem
nouitas quaereret etiamsi consolatione anxietas non aegereproinde laborem
iusta fatigatione susceptum prorsus excusare desistete ne uideamini adhunc adri
piendi uel definiendi ambiguetate peccasse, iam uerotaliter dignas pro transmisso
munere gratias agam uotis me magis sentio inuenire quam litteris; illud quoque ut
de heremo talia proferri posse dicatis elegantia quadam disideria hominum ad locum
uestrae cohabitationis adtrahetis quo procul dubio personae uestrae sullicitudine
institutione doctrina etiamsi Iiuentaesint eremus fieret paradisus quapropter
pro sella quam transmisistis cathedre uicissitudine inpraecans quaeso ut nutan
tem scolam cari communis eugendi et non minimum quantum ad statum suum adtenet
praesule uiduatam spiritali solatio et sacerdotali magisterio foueatis neque illud ad
inpendenda caretate uos retraat quod simplecitates magis uti arbitror quam abusio
nis animo minus digne ab eis cura uestre ordinationis ambitur ut ad maiora ut pres
tante deo cupimus gubernacula prouiendi et ad duplecanda quinque talenta de
duobus addetis adsurgentis probati in secundo gradu fedelis et maxemus ha[nc
secreti conscientia feratis ad populus ut quo in aliis fraterna dissinsio ..
potuissit ac herimum facere in uobis studuerit paterna dilixio mon[a]
tirium contenere. Expl
Nec a vobis propositum intermissum esse putabitur, cum vos religioso fratri plus in
affectu atque honore deferatis spiritalis officii huius, conservus etiamsi non poposcisset
aegrotus, quippe cum sacerdotis germani iure vel adhortationem novitas quaereret,
etiamsi consolatione anxietas non egeret. Proinde laborem iusta fatigatione susceptum
prorsus excusare desistite, ne videamini adhuc adripiendi vel definiendi ambiguitate
peccasse. Iam vero ut taliter dignas pro transmisso munere gratias agam, votis me
magis sentio invenire quam litteris. Illud quoque ut de heremo talia proferri posse
dicatis, elegantia quadam desideria hominum ad locum vestrae cohabitationis adtrahitis,
quo procul dubio personae vestrae sollicitudine, institutione, doctrina, etiamsi in veri-
tate sit heremus, fieret paradisus. Quapropter pro sella, quam transmisistis, cathedrae
vicissitudinem inprecans quaeso, ut nutantem scholam cari communis Eugendi et non
minimo, quantum ad statum suum adtinet, praesule viduatam, spiritali solacio et sacer-
dotali magisterio foveatis, neque illud ab impendenda caritate vos retrahat, quod
simplicitate magis, uti arbitror, quam abusionis animo minus digne ab eis cura vestrae
ordinationis ambitur: ut ad maiora, ut praestante deo cupimus, gubernacula provehendi
et ad duplicanda quinque talenta de duobus additis adsurgentes, probati in secundo
gradu, fideles et in maximis hanc secretam conscientiam feratis ad populos; ut, quod
in aliis fraterna dissensio nec potuit istic heremum facere, in vobis studuerit paterna
dilectio monasterium continere.

Related Letters