Letter 1013: Although you ought to have consulted more learned bishops about this prophetic reading — among whom I dare not count...
Avitus Viennensis episcopus domno Gundobado regi.
Licet de lectione prophetica scitos magis, inter quos ipse profiteri non audeo,
debueritis consulere sacerdotes, opto tamen iussioni vestrae satisfacere vel oboedientia,
etsi nequeo respondere doctrina. Ita, quod indicari vobis iubetis, etiam textu, ne dicam
expositione, prolixum est et maiorem disputationis vacationem postulat, quam succincta
celeritas rescripti epistularis admittat. Et idcirco quanta possum brevitate respondeo,
quod ex propheta Isaia directae ad me termino paginae subdidistis, iam dudum, id
est tempore dominicae incarnationis, impletum. Nam cum dicat: Ex Sion egredie-
tur lex et verbum domini ex Hierusalem, tractate diligentius, an, quae adhuc
expectari debeat, promulgandae legis restet auctoritas. Certe post verbum dei, quod
caro factum est, ut per nativitatem corporis habitaret in nobis, si adhuc ex
Hierusalem aliud verbum sperandum est, istud, quod supra diximus, unicum non est,
Vnde incunctanter in eo, quem proposuistis, loco sermo patris Christus et lex Christiana
praedicata est. Quia cum duae leges sint, id est Iudaica, quae praecessit, et nostra,
quae sequitur, et illa vetusta iam etiam prophetarum temporibus diceretur, videtis ab
Isaia istam tantummodo nuntiari, quae vocatione gentium magisterio Christi docentis
exorta est. Vnde sequitur: et iudicabit inter medium gentium et increpa-
bit populos multos. Quos ex cunctis cognationibus terrae intra unam ecclesiam
dominus noster iudicando instituit et arguendo convertit. Quod vero ait: concident
gladios suos in aratra et lanceas suas in falces, licet possit de corporea
aetate domini, in qua per orbem quietum inconcussa pax floruit, aliquantisper intellegi:
evidentius hoc tamen Christianis fidelibus coaptatur, quorum cum maiori numero desit
ac defuerit ferri usus, quem in perniciem hominis malitia primae nativitatis armaverat,
ad usus salutis vitalemque culturam nativitas secunda convertat. Nam cum in evangelio
de fine saeculi praedicetur: Exurgent gens contra gentem et regnum contra
regnum, et ex ipsis malorum indiciis imminere iam paene mundi terminum colli-
gamus, nisi quod supra dixi de catholicis figuraliter accipiatur, nescio, ut quid post
saeculi finem obtunsa telorum acies in ligones et vomeres commutetur. Illud vero,
quod imo lectionis iussistis adiungi, id est: requiescet unus quisque sub vite
sua et sub ficu, nec esse in eadem lectione nec ad causam de qua consuluistis
suggero pertinere. Quod tamen temporibus priscis Iudaeorum populo, meriti alternante
distantia, frequenter aut pro peccati emendatione concessum, aut rursum pro succeden-
tium culparum castigatione sublatum est.
Related Letters
Returning from the city of Lyon, where he had remained after we left the council to attend to some private business,...
King Theodoric to Gundobad, King of the Burgundians.
That I sent the servant who was needed for questioning from the basilica of Vienne to that of Lyon under guard —...
VARIAE, BOOK 1, LETTER 46
Our brother and fellow priest Capillutus has doubly pleased us on this visit: he himself was long desired and has...