Letter 1014: You reproach me for not having reported to you about the royal conference.

Avitus of ViennePrince Sigismund|c. 505 AD|Avitus of Vienne
conversion

Avitus episcopus domno Sigismundo.
Quod me de collocutione regali ad notitiam vestram non detulisse culpatis, occursu
meo exacta festivitate servaveram; quia revera indicari vobis litterario famulatu cuncta
per ordinem disceptationis prolixitas perplexitasque non patitur. Nam quantum in
animis domini mei, patris vestri, sensisse me puto, fervet in eius studio confictum
otii fronte certamen. Nam quod credebamus animositate deposita, silentio temperante
subitam opportunitatem potius quam quietem requirens non cessavit praeterita inducia-
rum brevitate, sed latuit: adeo ut nec ipsa contentionis arma, quae quasi iam in nostra
defecerant, poscantur extrinsecus vel usque ad reditum legatorum suorum fervor
meditationem expectet. Redeunti igitur mibi de eo, quod nostis, itinere nec aliquid
interim de huiusmodi propositionibus opinanti, vel quicquid per implicatissimos quae-
stionum mordacium nodos longa satisfactio et sagax industria potuit parare, commotum
est. Fervet validius prolixa disputatione tractatus, placidus tamen nec aliquid super-
cilio dominandi turbulentae commotionis interserens. Sed curavit necessarii opportunitas
provisa secreti, ut, quicumque contentionis fuisset eventus, nec superiorem tumere nec
superatum pateretur erubescere. Quid multis? sine iactantia vobis libere dico, ad
proposita, quantum mihi videtur, quod si audissetis potuit placere suggestum est.
Quod sane vereor ac . . . audientis plus iudicio satis facere quam studio placuisse.
Cum praesentiam vestram deo largiente meruero, per me seriem totius altercationis
exponam. Interim sermonis cursum de fine colligite et ex eo, quod discedenti mihi
praecepit, utrum ad responsa motus fuerit, aestimate. Iussit namque, ut, quodcumque
de scripturis nostris testimonium ad interrogata protuleram, seu si forte occurrisset et
aliud, ad singula quae tempore collocutionis aptaveram, subnotatum ei ordinatumque
transmitterem. Quod cum sibi ex maxima parte pronuntiaret incognitum, adiecit sim-
pliciter: si scriptum misissem, sacerdotibus, immo magis seductoribus et, ut adhuc
verius dicamus, sectatoribus suis se velle proponere. Vnde conicere pietas vestra
potest, quamquam intento contradictori, tamen arbitro sapienti non invalida vel absque
viribus visa, quibus intentionem suorum etsi non optat corrigi, desiderat fatigari. Ego
autem, licet sciens, quantum potestatibus divino quoque iussu frequenter et regibus
pro veritate non ceditur, utrum parerem diu dubius fluctuavi, sciens et amoris animo
timens non tam me per haec illi serviturum, quam hostibus arma ministraturum, et
non minus a cive quam ab hoste dissidente impetendum, dum adversas acies odia
privata publica obsidione circumdant. Quo deo praestante polletis fastigio culminis,
studio religionis, privilegio auctoritatis, vallatam muris discordiam propulsate et furen-
tia in castris velut per campos Emathiae plus quam civilia bella dispergite.
Quia cum iamdudum pondere duplicato clamantum querimoniae non audientum duri-
tiam fatigant, aequum est, si dignamini, vestram quoque severitatem aut illic casti-
gandis consulere aut hic erubescentibus condolere.

Related Letters