Letter 1015: Your devotion has done what it always does — both extending concern about us and entrusting yours to us.

Avitus of VienneApollinaris (son of Sidonius)|c. 506 AD|Avitus of Vienne
barbarian invasion

Avitus episcopus viro illustri Apollinari.
Fecit pietas vestra rem solitam sollicitudinem tam porrigendo de nobis quam de
vobis nostram credendo. Nam revera nuntio vestri discessus accepto in summo metu
et trepidatione pependimus; quia nobis diversis nuntiis dicebatur vos dominorum,
quibus observatis, accitu cunctos pariter evocatos. Vnde faciebat hoc meorum con-
scientia peccatorum, ut quantum mihi pauciores remanserant, tanto intellegerem re-
manentibus plus timendum. Sed deo gratias, quia prospero reditu in laetitiam vestros
vosque revocavit in patriam. Servet Christus hanc, quod superest, desideriis communi-
bus libertatem, ut nobis et consolari absentiam vestram sit possibile et ad praesentiam
pervenire.

Related Letters