Letter 1017: However attentive the servants of the Lord's vineyard may be in their constant work of planting, there are always...

Avitus of VienneStephanus, of Lyon|c. 509 AD|Avitus of Vienne
arianismbarbarian invasionchristology

Avitus episcopus Stephano episcopo Lugdunensi.
Quamlibet attentis culturae dominicae famulis inter adsidua plantandi studia sem-
per etiam, quae succidi expediat, oriuntur. Ergo pervigilibus sollicitudinis vestrae
studiis opportunissimum his operibus adquirendae salutis faenus adcrescit. Sed inter
lolium Arriani germinis numerosa, quod peius est, corruptione diffusum conicere ne-
queo, unde sese facies seminis inimici non quidem nova, sed rara monstraverit, quis
transmarina contagia orbi nitido ventus attulerit. Sed navem gubernantibus vobis
nullo fulta solamine parum luis ista metuenda est. Non habet de multitudine tempe-
stas profectum, nec tenuis perficit aura naufragium. Quoeirca Donatistarum
nomen ne diu in loco vivere possit alieno, benedictione protinus sepelite vitali. In
ipso fomenti sui ortu peregrinantis igniculi frigescant incendia. De quo ne vel famae
fumus narem Galliae innocentis adspergat, manus impositionem personae, de qua seribi-
tis, adhibete, interdicta nominis ipsius in posterum, si ex corde convertitur, mentione.
Quam constat revera in supradicti scismatis professione cum ministerio baptismatis
etiam chrismate consignatam. Hoc certe eos in regione illa observare manifestum est:
in qua primum deus tribuat, ut quicumque huius erroris fuerint, corrigantur; deinde
a nobis quam secta distante tam patria, ut ad partem nostram, qui salvandi noluerint,
agnoscendi transire non possint.

Related Letters