Letter 1018: You command — and it is my heart's desire — that I attend both the new and the customary celebrations with the...

Avitus of VienneApollinaris (son of Sidonius)|c. 510 AD|Avitus of Vienne
imperial politics

Avitus episcopus Apollinari episcopo.
Iubetis, et voti est, ut cultibus novis pariterque consuetis studio geminae dilec-
tionis occurram. Sed vereor, ne nos hoc teneat, quod potestates diutius tenuistis.
Orate tamen, ut par desiderio succedat effectus. Nisi forte illam magis expensam
numeraveras, quae penu adhuc frigente animis tuis calet. Quoeirca licet pauca ero-
gasse te dicas, licet laxato aulicorum conventu relevatum esse te gaudeas: si qua
tamen mihi excurrendi copia fiet, vel invitos, qui supervenerint, invitabis. Providebit
deus epulas multitudini tibi convivii, sibi pauperum. Cibus olei cado et farris hydria
persistente cumulabitur. Ibi si vel quinque panes fuerint, geminum piscem providisse
sufficiat Illud autem fidas post haec miraculorum experimenta: Christo pauperum
suorum conventui minime defuturo quando plura populorum milia collegeris, plures
reduviarum cophinos reportabis. Apud filium nostrum vero, qui sicut scribitis re-
conciliationem mutuam dignatur ambire, vos estote vadimonium. Quod si ille paci-
fico voto agere, ego amicum; si ille discordiam poscit tolli, ego cupio concordiam
perennari. Si tamen homo ordinis mei, quem nec fallere decet, crediturus catholico
senatori non ad hoc solum securus incipiat fieri, ut incautus valeat inveniri.

Related Letters