Letter 1019: I received your letters after a long time.
Avitus episcopus Lugdunensi episcopo.
Epistolas vestras post longum tempus accepi: in quibus me servandae caritatis,
quamlibet noveritis tristem, nec sic debetis credere neglegentem. Nam vere testis
deus est, quod ex magnitudine vestri affectus fit animo meo maior et gemitus. Nec
valeo sine grandi vobis dolore suggerere, quam graviter sanctitas vestra de veniae
facilitate praeventa sit. Instruxistis adversarios armis vestris, prodidistis imperfectis
secreta nostra, cantastis canticum domini in terra aliena; protulistis velut
vasa dominica spectaculo convivali, quae Syris dentur; exposuistis velut nudatum Noe
cachinnis numquam obprobrio carituris. Si renituntur aut secuntur, periculose sub-
repsit aequalitas veritati. Certe si pretiosum vobis erat, quod publicari debere puta-
stis, terrere vel Ezechiae regis culpa vos debuit. quem iactantia notavit scriptura
peccantem. Sed cum trepidationem dicatis animo convertentis abstersam, iustum est,
ut cum exultatione dicamus: Haec est mutatio dexterae excelsi. Nam quod
vobis inaniter contradicunt beluati sic minantes: deo protegente quod debilis quisque,
plus mirum est, carere dentibus et furoribus possit. Qui cum gemerent perditionis
suae perire discipulos, perdere incipiunt et magistros. Salubriter coram deo vel
hominibus lucra talia conquiruntur. Nihil in recipiendo expetente violentum est. Vt
volentis devotionem benedictio praestanda confirmet, non est rapina sed gratia. Quod
Christus dignatur accipere, dicere non possumus invasisse. De reliquo autem, quia
me super conversi statu creditis consulendum, definio inspiratione divina ad quemlibet
sacerdotii gradum hominem posse consurgere, si non est aut in ratione coniugii aut in
quacumque regula moribusque, quod prohibeat clericatum. Cur enim non pascat
Christi gregem, qui sapienter advertit oves non esse, quas paverat? quique, quia non
fur latroque, merito pastor futurus per ostia ingressus elegit altaria? Quare non fiat
in sacerdotio nostro erectus, qui amore humilitatis a suo voluit esse deciduus? Sit
verax sacerdos ex laico, qui fieri laicus ex fallace sacerdote contentus est. Teneat in
ecclesia nostra plebem suam, qui in sua contempsit alienam. Datura est tantis bonis
augmentum caelestis gratiae plenitudo, ut et ille consecutus incipiat gaudere, qui doluit,
et hic cotidie fructuosior praeisse se magis intellegat, quos reliquit.
Sigismundus rex Symmacho papae urbis Romae.
Dum sacra reliquiarum pignera, quibus per me Galliam vestram spiritali remunera-
tione ditastis, negare petentibus non praesumo, me quoque sanctorum patrocinia postu-
lare ad irriguum vestri apostolatus fontem necesse est. Quamquam etsi est adhuc
apud nos de dono vestro, quod catholicae religionis debeat studio celebrari, etiam illud
tamen convenit iustae devotionis intellegi, ut directis litterarii sermonis officiis allo-
quia illa captemus, quibus me pontificatus vester vel praesentem monitis docuit, vel
absentem intercessionibus adquisivit. Nec nunc paginae praesentis obsequium opportuni-
tas reperta complectitur: sed destinato ad vos diacono portitore, viro venerabili Iuliano,
ad universalis ecclesiae praesulem spiritu repraesentante concurrimus. Crescit quippe
beneficiorum recordatione desiderium: nec umquam meis elabi sensibus possunt, quae
nobis apud Italiam vestram vel pontificalis benignitas vel civilitas regalis impendit,
cum post familiaritatem totius munificentiae commodis praeferendam, quia istic liberius
laxavit reditu, illic tenacius cinxit affectu. Attentior pro vestris, quod superest, in-
cumbat oratio. In augmento namque ovium crescit custodia pastoralis. Sacris nos
apostolorum liminibus commemoratione adsidua praesentantes specialem, dum vixero,
praedicatorem vestri, ubi obtinuistis initium, impetrate profectum. Litteris nos, in
quantum possibilitas patitur aut libertas, quibus nobis doctrina et incolumitas vestra
floreat, frequentate et, ut supra speravimus, ambienda nobis venerabilium reliquiarum
conferte praesidia: quarum cultu beatissimum Petrum in virtute et vos semper habere
mereamur in munere.
Related Letters
---
Forgive me for replying so quickly — I still owe something to my age: an unruly haste.
You will judge for yourself the man I commend to you — a man whose liberal education has made him worthy of...
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
When the report of our common grief reached me by rumor — and I was surprised not to have learned of it first from...