Letter 2001: Avitus, bishop, to Faustus and Symmachus, senators of the city of Rome.
Avitus episcopus Fausto et Symmacho senatoribus urbis.
Primum fuerat talis status rerum desiderandus, ut ipsi per nos urbem orbi venera-
bilem pro dependendis divinis humanisque expeteremus officiis. Sed quia istud iam
dudum per rationem temporum fieri posse cessavit, vellemus, quod fatendum est, vel
ea securitate accedere, ut, quae in causa communi supplicari oportet, amplitudo vestra
congregatorum Galliae sacerdotum relatione cognosceret. Sed quoniam huius quoque
nos voti non compotes reddit provincia praefixis regnorum determinata limitibus, quam
primum supplici prece posco, ne celeberrimo ordini vestro pagina haec aliquod moveat,
quasi ab uno directa. fastidium: quoniam a cunctis Gallicanis fratribus meis, ad hoc
ipsum non minus per mandata quam per litteras oneratus, quaecumque a vobis omnes
ambimus, unus suggerenda suscepi. Dum de causa Romanae ecclesiae anxii nimis ac
trepidi essemus, ut pote nutare statum nostrum in lacessito vertice sentientes, quos
omnes una criminatio utique sine invidia multitudinis percusserat, si statum principis
obruisset: perlata est sollicitudini nostrae ab Italiae exemplaribus sacerdotalis forma
decreti, quam de papa Symmacho. apud urbem collecti Italiae antistites ediderunt.
Quam constitutionem licet observabilem numerosi reverendique concilii reddat adsen-
sus, intellegimus tamen sanctum Symmachum papam, si saeculo primum fuerat accu-
satus, consacerdotum horum solacium potius adsciscere quam recipere debuisse iudi-
cium. Quia sicut subditos nos esse terrenis potestatibus iubet arbiter caeli, staturos
nos ante reges et principes in quacumque accusatione praedicens: ita non facile datur
intellegi, qua vel ratione vel lege ab inferioribus eminentior iudicetur. Nam cum
celebri praecepto apostolus clamet accusationem vel in presbyterum recipi non debere,
quid in principatum generalis ecclesiae criminationibus Heere censendum est? Quod
synodus ipsa venerabilis laudabili constitutione prospiciens causam, quam, quod salva
eius reverentia dictum sit, paene temere susceperat inquirendam, divino tutius serva-
vit examini, perstringens tamen, prout breviter potuit, nihil vel sibi vel gloriosissimo
viro Theoderico regi de his, quae papae dicebantur obiecta, patuisse. Quibus cognitis
quasi senatores ipse Romanos quasi Christianus episcopus obtestor, si divinitatis, quam
colitis, dono temporibus vestris prosperitas optata succedat, si dignitas, in qua floretis
universo orbi, speciem nominis Romani mundo labenti contineat, ut in conspectu vestro
non sit ecclesiae minor quam rei publicae status. Quodque vobis deus posse prae-
stitit, prosit et nobis: nec minus diligatis ecclesiae vestrae sedem Petri, quam in civi-
tate apicem mundi. Si profundo illo tractatus vestri consilio rem videtis, non ea tantum
modo, quae Romae geritur, causa cogitanda est: in sacerdotibus ceteris potest, si quid
forte nutaverit, reformari. At si papa urbis vocatur in dubium, episcopatus iam vide-
bitur, non episcopus, vacillare. Nostis bene, inter quas baeresum tempestates, veluti
ventis circumflantibus, fidei puppi ducamur. Si nobiscum huiusce modi pericula formi-
datis, expedit, ut gubernatorem vestrum participato labore tueamini. Alias autem
quae ultio est, si nautae sine magistro fuerint? 'Non sine illorum periculo ceditur isti
discrimini. Reddat rationem, qui ovili dominico praeest, qua commissam sibi curam
agnorum administratione dispenset. Ceterum non est gregis pastorem proprium terrere,
sed iudicis. Quapropter reddite nobis principalem, si tamen necdum est restituta,
concordiam. Quando clienti vestro, venerabili Symmacho presbytero, idcirco laborem
huius fatigationis iniunximus, ut nobis in vestrarum oraculo litterarum per redintegra-
tae pacis nuntium supplicationis nostrae referret effectum.
Related Letters
[Pope Symmachus (r. 498-514) was a pope whom Ennodius energetically defended during the disputed papal election of...
Petition is never ineffective when it reaches a man of justice and compassion.
My son Boniface the deacon has told me that your Experience had written to say that a monastery built by Labina, a religious lady, is now ready for monks to be settled in it. And indeed I praised your solicitude; but we wish that some other place than that which has been assigned for the purpose should be provided; but with the condition, in vie...
A necessary matter of practical importance has prompted this letter.
Although the distinguished Laurentius attends to your cause with the devotion it deserves, I add my own voice — not...