Letter 2004: Avitus, bishop, to the most illustrious Aurelianus.
Avitus episcopus viro illustrissimo Aureliano.
Indicium quidem quantulaecnmque prosperitatis esse manifestum est, quod ami-
corum affectu tantisper illucescente temporariae pacis colore visitamur. Verum tamen
aestus ille diluvii, quem procellis temporalibus comparastis, humanis rebus, dum per
mundanum pelagus curritur, fluctu adsiduae perturbationis insistit. Quandoquidem hoc
ipsum; quod inter adversitates temporum respiramus, discriminum, quae patimur, inter-
vallum magis debemus putare quam terminum. Nam idcirco tantum incommodis
calamitatum circumscribendis potius quam sanandis pax quaedam videtur adludere, ut
mentes fallaci securitate laxatas instaurato gravius metu succiduus gemitus adficiat.
Quo circa desiste, vir optime, in malis ferventibus credere finem malorum, et cum
se motu dissimili tempestate mollita facies tantillae serenitatis alternat, varietate pro-
ventuum non delectare, sed utere. Nec sic te aut prosperitas erigat aut frangat ad-
versitas, ut animis tuis tam amicorum mutetur causa quam temporum. Mementote
semper propositae caritatis; si licet, scribite: sin alias, quod prohiberi non potest, vel
amate. Et post gurgites, quos litteris descripsistis, in eo magis saeculo sperate por-
tum, quo timere non poterit tranquillitas optata naufragium.
Related Letters
I would be lying about my affection if I did not confess that your departure left a wound.
The unloveliness of the situation speaks for itself, and I will not make it worse by dwelling on details that only...
My confidence has not been stripped bare by the outcomes I have already come to know.
I owe you a letter, and I pay the debt gladly.
If giving offense results in a doubling of your letters, how I wish the calm tranquility of your serene heart could...