Letter 2005: Avitus, bishop, to the deacon Helpidius.

Avitus of VienneElpidius|c. 495 AD|Avitus of Vienne
arianismbarbarian invasiondiplomatic

Avitus episcopus Helpidio diacono.
Per quosdam clericos legis alienae divinum munus in nuntio tuae incolumitatis
accepi. Nec minuit dirigentis gratiam qualitas portitorum, sicut nec Heliae nostro
transmissi caelitus cibi inter horrida volatilium baiulorum rostra viluerunt. Ipsam tamen,
cuius satis avidus sum, tuarum dulcedinem litterarum illud aliquantulae amaritudinis
asperitate respersit, quod ad te scripta, quae prius reddidi, abnegas pervenisse. Nam
per maiorem domus tuae, qui mandatorem tuum, domnum meum Sigismundum, a
patre suo in legatione directum in Viennensium civitate repererat, epistulas tuas me
accepisse laetatus per ipsum rursus officia profusissimae caritatis exsolvi et affectum
tui, quem corde conceperam, studio paginae famulantis excolui. Quae quo eventu in
manus tuas perlata non fuerit, maior, quem supra dixi, non potest ignorare. Haec
ego quidem moleste tuli et tibi molestum fuisse gavisus sum, in tam idonea opportuni-
tate desideriis duorum unius officii perisse commercium. Verumtamen cum de insti-
tutae dilectionis proposito pars alterna secura est, nonnumquam casibus oportet ignosci,
quibus colloquia nostra potius quam vota furatis sollicitudini damnum potest contingere,
non amori. Neque enim potest, seu negatis occasionibus seu repertis, ullum esse
neglegentiae tempus, quo apud me inter quaslibet alias actiones frequentandae sospi-
tatis tepescat ambitio. Illud igitur in mentibus amicorum censeo esse pretiosius, in
quo constat fortuitis nihil licere; quod nec itineris dissipat longitudo nec oblivionis
frustratur abusio. Compenso tamen in praesenti caritatis verbum, si pro damno digna-
tus es putare silentium. Simul et specialius adulescentem, si dignaris, insinuo, filium
scilicet viri illustris Cereti, qui post deum ut unicae subolis vitam incipiat operiri, tu
facies. Nam ita lacrimabili pignoris infirmitate constringitur, ut incertus optandi,
cuius quasi mortem timere compellatur, vitam quasi orbatus deflere cogatur. Qua
propter opitulaturae divinitati iunge tua, quantum conicimus de peritia singulari.
Vestrum promisisse iam ex parte fecisse est. Tribuat Christus, ut exultando atque
impensius laudando in hac cura magisterio tuo simul tibi et Italia medicinae opinionem
et Gallia pueri debeat sanitatem.

Related Letters