Letter 2006: Avitus, bishop, to the most illustrious Senarius.
Avitus episcopus viro illustrissimo Senario.
Magnificentiae vestrae gratiam frequenter expertus, quia dignanter accipitis, salu-
tationis officium pagina famulante direxi. Et quia scitis synodalium legum esse, ut
in rebus, quae ad ecclesiae statum pertinent, si quid fuerit dubitationis exortum, ad
Romanae ecclesiae maximum sacerdotem quasi ad caput nostrum membra sequentia
recurramus, ex consensu antistitum provinciae Viennensis ad sanctum Hormisdam, seu
quicumque nunc ille est, papam debitae venerationis obsequium cum sollicitudine desti-
navi, audire a praefatae sedis auctoritate desiderans, quid de effectu directae a se ad
Orientem legationis agnoverit. Cum ergo, ut dixi, a provincialibus meis consulor,
respondere etiam ego, nisi priorem consulam, non praesumo. Adminiculo igitur ordi-
nationis vestrae opus est, ut istud ab utraque parte per ordinem compleatur, ut vel
a nobis interrogatio perveniat, vel ad nos redeat ab exponente responsio. Non ad
solos sacerdotes ecclesiae pertinet status: cunctis fidelibus sollicitudo ista communis
est. Quicumque vel quocumque videmur ecclesiam regere, vestram in catholica re-
ligione rem gerimus. Cum de fidei regula vel aegrotat aliquid vel sanatur, nobis-
cum vos aut gaudere oportet, aut gemere. Vnde nec vos aliquid de causa, quam
consulo, latere credendum est. Si mihi soli agerem, satis interrogationi meae notitia
vestra sufficeret: nihil plus a papa quam a vobis possumus veritatis audire. Sed
ecclesiarum poscit utilitas, ut, quae vos nostis, doctor insinuet. Ego tamen peculiaris
vester rescriptum, si dignamini, a vobis peculiarius praestolabor, quo revera, ut dixi,
tantum mihi veritas innotescere poterit, quantum se Romanae urbis antistes auctori-
tatis privilegio expectantibus respondisse gaudebit.
Related Letters
King Theodoric to Senarius, Vir Illustris [Most Illustrious], Count of the Private Estates.
---
The richness of your conscience overflows into everything you do.
Although the king's business rightly claims the first loyalty of a man like you, my lord — and although the...
Among holy consciences, no one denies what is owed to love.