Letter 2009: I have already sent a letter through my servants informing you how much your recommendation has benefited brother...

Avitus of VienneEuphrasius|c. 500 AD|Avitus of Vienne
education books

Avitus episcopus Eufrasio episcopo.
Iam quidem per pueros meos litteras dedi, quibus scire vos facerem, quantum
fratri Emeterio apud me commendatio vestra profecerit. Tamen non dubitans eum
inter initia pontificatus sui senioris germani, sicut dignum est, officia curaturum, has
etiam per ipsum libenter adieci, quibus opusculi mei iam diu quaesitum praedonem
in manus meas venisse plus gaudeo. Et quia libellum ipsum, quantum mihi indicavit,
vobis reportat, peto ut, qualecumque est opusculum ipsum, nec ante editum nec omni-
modis emendatum viro sublimi ac piissimo, si dignamini, fratri nostro Apollinari pu-
blicare atque excusare dignemini. Cui impium fuerat non primum iure caritatis
offerri, si non rursus fuisset absurdum me domni Sidonii filio inter facundiae paternae
delicias meis temporibus nauseaturo movere etiam de praesumptione fastidium. Quo-
circa volumen per vos temperatius ingerendum si supradictus frater vel infantibus legi
debere censuerit, possum per quaecumque magnificentiae suae scripta cognoscere. Si
autem post flumina fontium paternorum, ut potius reor, paupertatem venae tenuissimo
rore manantem abiecerit, sine verecundia mea suaque impietate sufficiet me repre-
hensionis suae censuram hinc tantummodo intellexisse, si taceat.

Related Letters