Letter 2011: I returned from the feast to which I had traveled with the greatest haste.
Avitus episcopus domno Sigismundo regi.
De festivitate, ad quam profectus fueram, summa quidem festinatione reversus
sum. Sed quia iam duce Christo processeratis, laetificandus, ut de deo credimus,
reditu vestro, inmodice tamen attonitus reddor abscessu, quod scilicet in ipso succes-
surae prosperitatis regressu advolvi genibus domini mei, permulcere ab osculis manus
et in sancto illo pectore sedem fidei nostrae adorare non merui. Nec tamen dicere
audeam istud mihi peccato fraudante cessisse: ne divinae gratiae, quae mihi taliter
vestram praesentet, reddar ingratus. Nam cum omnibus generale iustumque sit, in
gloriae vestrae cultum quod debemus ambire, illud singulariter accepisse me gaudeo,
ut pro effectu voluntatum tenente secum a me servitii debitum impossibilitas non sit
porrigi, apud vos si pietas censet impendi. Sed ego solus damno percellor, quotiens
consolationi meae interesse non mereor: quotiens accensus tribulationum aestus intra
me solum ac sermonis vestri refrigerio exclusus includitur: quotiens mihi dolores in-
ternos medici illius manus experta non confovet. Qui pro tuendo inter talia famulo
suo pietate studens, virtute persistens cum satis esset, si fautorem vellet offerre, la-
borem dignatur apponere. Sed praesumo de maiestate divina hinc respectum mei
sensibus vestris tenacius adhaesurum, quo eum vobis amor catholicae legis infudit.
Sub cuius occasionis sancto proventu tam penes vos impossibile erit quem suscepistis
servum reicere, quam quem cognovistis dominum non amare. Quod superest, egressi
felices, ite sospites, redite victores. Fidem vestram telis inserite, promissionem divi-
nam promittendo admonete; auxilia caeli precibus exigite, iacula vestra votis armate.
Dabit deus, ut bellorum trophaea, quae vobis ipse praestiterit, cuiuscumque sermonis
obsequio sub materia eius, quem dudum expecto, triumphi pretiosioris exaggerem.
Related Letters
Detained for two days by the presence of your glorious father, I organized the bearer somewhat late — the one...
Ad Sigimundum et Alagisilum
It might seem like a failure of trust in divine promises for anyone to be anxious about your prosperity.
While others feast on the holy and serene delights of your presence, I sustain the barrenness of my longing more by...
If I could speak as well as you are kind enough to believe, my Latin would be an unwelcome intrusion on Greek ears.