Letter 2015: I know with what devoted affection you wished me to come to our shared feast.
Avitus episcopus viro illustrissimo Arigio.
Scio quidem, quantae devotionis affectu ire me ad festa communia voluistis;
verumtamen ita ut quemquem gavisurum tantum modo vobiscum, non aliquid pro-
futurum credere debueritis. Nam cum vobis sacerdotes et magni merito et multi nu-
mero digne atque ambienter occurrerint, ego solus damno percellor, qui singularis pa-
troni gaudiis interesse non mereor. Quibus si praesentia mea secundum desiderium
provenisset, sicut optaveram, de laude tanti operis quoscumque digni sermonis audi-
rem, qui omnibus membris fabricae sublimis inspectis congruenter possent adscribere
conditori in dispositionum qualitate elegantiam, in expensarum profusione iacturam,
in dimensionum ratione concordiam, in spatiis diffusionem, in culminibus celsitudinem,
in humilitate firmitatem: expolire praeconiis marmorum dignitatem, quibus gemmarum
nomen sola magnitudinis tollat invidia, collectum quodam modo atque inclusum in-
dustria diem emolumento metallorum splendentium luce vegetari, hisque omnibus pom-
pis digne inferri reliquias, quibus mundus indignus est. Haec igitur exaggeranda
melioribus iure concesseram. Verumtamen peculiarem sibi mercedem suam sermo
meus fuerat vindicaturus recolens utique tempus illud, quo inter saevissimas pertur-
bationum procellas confecti operis firmam soliditatem quasi gubernatores invicti ad de-
dicationis portum, circumstridentibus undique naufragiorum casibus, impune duxistis,
me, ut ex communi necessitate recolitis, pro gaudiis lacrimas dependente: cui tum
ipsum praematurae invocationis ardore, causarum actione librata, non minus congerere
suadeo, quam plangere: quia non ut nuptae tali sponso, cui pacta fuerat, qualiter-
cumque iungendae, etsi satis desiderabantur strumenta cultuum, plus tamen formidari
oportuit tela raptorum. Quocirca his omnibus consilio maturiore pensatis mutastis
viri fortes constantiae genus et deponentes, quo adprime floretis, saecularis ducatus
audaciam, quicquid ab adversa parte discriminis incubuerat, timore vicistis. Qua-
propter omnis, qui viderit coram positam iucunditatem, laudet praeteritam festinatio-
nem. Convenit dispositionibus vestris rapta de adversitate securitas. Ante decuit
nostrum fleri, quod taliter libuerat ornari. Ego autem ut horum modo visione non
perfruar et quae causa faciat, et nobiles patroni et aequales arbitri, etiam si taceatur,
advertitis. Apostolorum namque festivitas Viennensibus quidem vestris inter annuum
martyrium dies peculiari studio subit. Habeo praesentiam tempori, quo diei passionis
fabriculae, quam nostis, videtur iniuncta esse dedicatio. Verum quia nihil est, ad quod
animum meum vester destinare non possit affectus, excusans plebeculae absentiam
meam antepouerem consuetudini singularitatem, nisi, ut nostis, in ipsis paenitentibus
nostris fervor appetens vitium vicinum odium formaret atque strepitum, cum e nostris
ambitio aliquos, alios sollicitudo, at gliscentior multos gula tractura sit. Veritus sum,
ne forte simul paucos, qui forent, aliquos aliena declinantes suae magis festivitati
studium mansuetudinis adgregaret, apud aliquos animus, ut solet, tali turbatione motus
esset, quasi per absentiam meam eo die cursus nostrae devotionis putaretur omitti,
quo diversae partes videbantur institui. Vnde excusationem meremur. Si rationem
rite agnovistis, ignoscite; communem festivitatem praeteritorum recordatione, praesen-
tium plenitudine cognoscite. Tam absentium eam quam praesentium officiis celebrate.
Confido de misericordia dei nostri, quod etiam mihi in hoc loco, quandocumque oppor-
tunius, verbi praestabit aditum, quibus geminatae consecrationis ornatiorem concessit
effectum.
Related Letters
To the Patrician Anatolius,
To the Patrician Senator,
We have learned from the servant of God, Augustine, the bearer of these presents, how great goodness, how great gentleness, with the charity that is well-pleasing to Christ, is in you resplendent; and we give thanks to Almighty God, who has granted you these gifts of His loving-kindness, through which you may have it in your power to be highly e...
To the Patrician Areobindas.
It is good and beneficial to communicate every day, and to partake of the holy body and blood of Christ. For He distinctly says, He that eats my flesh and drinks my blood has eternal life. John 6:54 And who doubts that to share frequently in life, is the same thing as to have manifold life.