Letter 3001: Avitus, bishop, to Viventiolus the rhetorician.
Avitus episcopus Viventiolo rhetori.
Cum rumor ex vobis susurriat, quod in homilia, quam nuper ad populum Lug-
dunensem in dedicatione basilicae videor concionatus, barbarismum me incurrisse di-
catis, palam scilicet castigantes, quod publica oratione peccaverim: fateor istud potuisse
contingere, praesertim mihi, cui, si qua in annis viridioribus fuerunt studia litterarum,
omnia fert aetas. Ambieram tamen a vobis hoc ipsum coram positus audire, quia
etiam si sciendi in me facultas minuitur, discendi cupiditas non mutatur. Sed quia
vos absentem dicere comperi, quamquam absens respondere curavi. Igitur culpasse
vos ferunt, quod POTITVR mediam syllabam productam dixerim, Virgilium in hoc verbo
scilicet non secutus, qui syllaba ipsa correpte usus est dicens
Vi potitur.
Sed istud remissibile est poematis necessitate, quod perinde saepe invenimus Virgilium
praesumpsisse, ut scilicet metri legem, sicubi opus est, barbarismo contempto expediat
et syllabarum naturam certis quibusque locis artem minime secutus invertat. Quale
est illud:
Non erimus regno indecores,
vel:
Fervere Leucaten
vel illud:
Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem
Egerimus, nosti.
Cum utique haec tria verba, id est fervere, egerimus aut indecores, nullus
litteratorum corripi adserat, sed productis naturaliter paenultimis syllabis adhortetur
ponenda. Virgilius ergo usus licentia poetarum secundum ea, quae supra diximus,
corripiens mediam syllabam praesumit POTITVR. Quod verbum sequestrata paulisper
poetica libertate artis potius lege tractemus. Secundum quod longa media est POTIRIS,
testat, ut persona tertia, id est POTITVR, similiter longa sit; sicut dicimus SORTIOR
SORTIRIS SORTITVR. Sic tempore praeterito perfecto prima, secunda, tertia persona
POTITVS SVM ES EST; sic imperativo modo tempore praesenti secunda persona POTIRE,
sicut SORTIRE. Similiter optativo modo tempore praesenti et praeterito imperfecto sub
totis tribus personis aeque syllaba producta: VTINAM POTIRER POTIRERIS POTIRETVR.
Ceterum si tertiam personam POTITVR brevem ponas, idem facere cogeris et in secunda,
ut POTIRIS dicas, quod utique ab omni exemplo atque usu integritas Latinitatis ex-
cludit. Ecce verbum, quod a vobis reprensum fuerat, de quo audeo rationem mutuari.
Nunc autem honorificum salve persolvens impensis precibus quaeso, ut, quia ego ami-
citiae iure, quid mihi videretur, stilo paginae liberioris expressi, vos quoque ad vicem
sublato, ut supra dictum est, Virgilianae auctoritatis exemplo, quem vel ob hoc in bar-
barismorum usurpatione non debemus sequi, quia in carminum dignitate non possumus
consequi, licet idem Virgilius POTITVS vel POTITI producte posuerit, sicut est illud
auroque potiti,
vos mihi magis rationem, quam sequi debeam, rescripto exponente tractetis. Aut si
certe sciscitantem testimonii cuiuscumque eligitis docere compendio, spero, ut de priscis
magis oratoribus, quos discipulis merito traditis, perquisitum diligentius repertumque
pandatis. Quod si nec argumento artis nec oratorio invenitur, patere communes filios,
quorum ingenia mallem praesenti tempore ut primus quam solus imbueres, hoc uno
tantum vitio esse contentos. Qui tamen ex illo profluentis uberi fonte doctrinae iam
nunc inter initia sua non minus quam litteras bibant, quod amicum attrahere magis
studiis quam detractare et oratorem eloqui potius quam obloqui decet.
Related Letters
Were it not for the constant obstacles that sins throw in the way of our shared hopes, I would have obeyed the...
You maintain the pattern of your kindness — or rather, to speak more truly, you surpass it.
The holy festival, which we celebrated prosperously through your intercession, was crowned by the letter of...
What you have done is doubly full of devotion: by taking a brother to Lyon and sending word here, you sought out the...
For the firmness of a divine promise, let what you first granted stand as your "Yes, yes!