Letter 3003: The holy festival, which we celebrated prosperously through your intercession, was crowned by the letter of...

Avitus of VienneViventiolus, (later of Lyon)|c. 493 AD|Avitus of Vienne
education books

Avitus episcopus Viventiolo episcopo.
Festivitati sanctae cumulus, quam prospere vestra intercessione transegimus, cari-
tatis apicibus, quos direxistis, adcrevit: et ob id multipliciter reddidit laetiores, quod
ecclesiam, quae ubique una est, unitas complectitur gaudiorum. Tribuat Christus, ut,
sicut anno praesenti desideria nostra felicibus complestis indiciis, ita tempore secuturo
visitationem semper optandam Viennensi ecclesiae conferatis.

Related Letters