Letter 3012: For the firmness of a divine promise, let what you first granted stand as your "Yes, yes!
Avitus episcopus Viventiolo episcopo.
Ad firmitatem promissionis divinae sit, quod antea concessistis Est est! quod
postea repetistis Non non! quia, si bene occupatione praesentium qualitas pertracta-
tur, condicionem inter nos habitam, etiam si tunc non debuisset interseri, modo spe-
cialiter deceret impleri.
Avitus episcopus. Constantio episcopo.
Litteras sanctitatis tuae in pascha quidem, sed non paschales accepi, nihil utique
de caritate aut sollicitudine praeferentes: Iubebas, ut fratrem et consacerdotem nostrum
Candidianum, quem ego quasi peculiarem commendaveram, non solum ad clericorum,
verum etiam ad laicorum audientiam destinarem, a quibus constat diaconum eius pro
civili causa servili custodiae mancipatum. Et ideo, si censetis omnia de clericis vestris
laicorum testimonio credenda, rescribite. Consequens erit, ut tum saecularium noti-
tiam ex omnibus, quae in rumorem veniunt, consulamus. Illud tamen quasi amator tuus
suggerere ac monere praesumo, ne propter leves causas et non ad deum, sed ad sae-
culum pertinentes ne laici quidem, non dicam clerici, sancta communione priventur,
quia nescit, cuius dignitatis ipsa communio sit, qui non eam omni animositate seposita
et cum magno dolore suspendit et cum maxima festinatione restituit.
Apollinaris episcopus Avito episcopo.
Cogitans atque pertractans, inofficiositatem vestram qua ultione percellerem, nil
dignius iudicavi, quam si declinatam iniuriam nihil segnius intentarem. Nequaquam
igitur in posterum vereamini, qui cernitis praesentem noxam protinus expiari.
Related Letters
What you have done is doubly full of devotion: by taking a brother to Lyon and sending word here, you sought out the...
Were it not for the constant obstacles that sins throw in the way of our shared hopes, I would have obeyed the...
Avitus, bishop, to Viventiolus the rhetorician.
You maintain the pattern of your kindness — or rather, to speak more truly, you surpass it.
The holy festival, which we celebrated prosperously through your intercession, was crowned by the letter of...