Letter 3013: Necessity prevented me from attending the feast; your kindness made the feast come to me.
Avitus episcopus Apollinari episcopo.
Ne festivitati occurrerem, necessitas obstitit: ut mihi festivitas occurreret, humani-
tas procuravit Scribitis ergo indevotionem meam marinis vos copiis ultum isse.
Dignum scilicet genus supplicii, quod ne faciat cum desiderio gulae conflictum! Satis
vobis praesentari cuperem, si non taliter puniretis absentes. Vtinam censurae vestrae
in contumacem poena non desinat. Nihil magis timeo, quam quod me iubetis in
posterum nil vereri; indulgentiam illi, qui rogaverit, date; cui avari esse volueritis,
ignoscite; ceterum me qualitatem districtionis expertam offensam magis vestram con-
stat desiderare quam veniam. De cetero orationibus vestris tribuat deus noster, ut,
qui festivitatis huius praesenti anno officiis qua deliciis adfui, in tempore futuro vestris
me orationibus effectu non simili praesentetis et, cum rediero, severitate simili ab-
sentasse credatis. Octo palustres quisquilias et duo paria solearum, quae dentibus
maceretis, aliquatenus commotus, non tamen ex integro malum pro malo reddens direxi.
Related Letters
The necessities of others serve my own desires like willing soldiers, since in carrying out a favor for other...
The affection of your excellency is a violent force within my heart, compelling me to obey my love for you rather...
To the venerable, admirable, and equal of all the saints, my brother Sidonius the Seer — Ruricius.
Bound and burdened alike by the graciousness of your concern, the magnificence of your gift, and the constancy of...
I am worried and anxious about the candidature of my friend Sextus Erucius.