Letter 3014: You maintain the pattern of your kindness — or rather, to speak more truly, you surpass it.

Avitus of VienneViventiolus, (later of Lyon)|c. 506 AD|Avitus of Vienne
barbarian invasionfriendshipproperty economicstravel mobility

Avitus episcopus Viventiolo episcopo.
Servatis dulcitudinis morem, immo, ut verius dicatur, augetis. Refecistis sollici-
tudinem nostram de vobis prospera nuntiando: visitastis festivitatem de nobis, quae
optabatis, agnoscere cupiendo. Inter has tamen multiplices epulas animorum etiam
corporalibus quoque deliciis ornastis et mensam, qui spiritalibus paveratis ecclesiam.
Quapropter impar ad gratias convertor ad preces divinam misericordiam rogans, ut
caritas, cuius profectum tanto studio adseritis, vobis ad praemium, mihi ad gaudium,
cunctis proficiat ad exemplum.

Related Letters