Letter 3017: While others feast on the holy and serene delights of your presence, I sustain the barrenness of my longing more by...

Avitus of ViennePrince Sigismund|c. 509 AD|Avitus of Vienne
imperial politics

Avitus episcopus domno Sigismundo.
Dum alii sanctis ac serenis praesentiae vestrae deliciis epulantur, ego sterilitatem
desiderii mei sustento magis pauperis officii tenuitate quam ratione. Vnde post festi-
vitatem cunctis quidem semper amabilem, set Cabillonensibus singularem famulae
sollicitudinis litteras destinavi. Quae si quantamcumque particulam laudum vestrarum
niterentur attingere, nec hoc quidem sufficienter excolerent, quod eas vel humilitati
meae licet porrigere, vel dignationi vestrae sumere libet. Coniciens ergo de tantorum
laetitia multipliciter quaeso, ut deo propitio laetos paschales dies felici reditu faciatis.
Quia, cum in absentia vestra quaedam nobis quadragesimae perduret austeritas, omni-
bus catholicis principem Christianum, peculiari servulo piissimum domnum etiam post
sollemnitatem vidisse sollemne est.

Related Letters