Letter 3018: With God's favor, we celebrated with you — with you, I say, not in place but in spirit — the paschal feast, your...

Avitus of ViennePrince Sigismund|c. 511 AD|Avitus of Vienne
friendship

Avitus episcopus domno Sigismundo.
Celebravimus vobiscum divinitate propitia. vobiscum, inquam, non loco sed animo,
pauperculi Viennenses vestri paschale festivum. Si autem interrogetis et qualiter:
quia divisi, aegre; prospere, quia vicini. Quamquam quod adesse facilius potuerat,
plus taedeat defuisse. Nec tamen, cum ista deflemus, discrepare nos a vestra volun-
tate ducatis; iam dudum ab illo, sancte credimus, affectus illic cohibet, non hinc de-
spectus excludit. Vnam in utraque civitate vestram ecclesiam perinde diligitis, sed
pio patri, in quantum expedit, donec vos ad quamlibet sequi consentiat, adhaeretis.
Vnde sicut iussum est, primum deo de sollemnitate, tum, quod debetur, solvimus Cae-
sari. Vos de laetitia vestra et incolumitate sollicitis licet Caesares sitis, quod domnis
exigimus, reddite pietati.
Sigismundus rex domno imperatori.
Si devotionem nostram, qua vobis animo militamus, etiam corporaliter praesentari
obex temporum regionumque non patitur, quid tamen haberemus in votis, exerere
temptamus officiis. Credimus enim totiens coram sacris gloriae vestrae obtutibus intro-
mitti, quotiens sollicitudinis debitum studio paginae famulantis offerimus. Nam licet
mundum latere nequeat vestra prosperitas et orbem suum radiis perspicuae claritatis
illustret, dulce tamen est, si hi, quos militiae fascibus et peculiaris gratiae pietate
sustollitis, quos in extimis terrarum partibus aulae pollentis contubernio et veneranda
Romani nominis participatione ditatis, specialiter gaudia vestrae perennitatis agnoscant,
quae generaliter cunctis fama concelebrat. Ornat quippe imperii vestri amplitudinem
longinquitas subiectorum et diffusionem reipublicae vestrae adserit, quod remotius possi-
demur. Vnde suscipite propitii cum obsequio portitorem. Et quamquam universis
expetentibus ad honoris apicem sufficiat, si vos merentur adspicere, et nos tamen in-
sinuent, quos praesumimus commendare. Quorum etiam carorum familiariumque per-
sonas hoc intercurrendi commercio nobis quoque profore iudicantes, desiderii prosi-
liente compendio in his, quos destinamus, occurrimus illud super omnia deprecantes,
ut, quia dignatio celsitudinis vestrae oblivisci non potest beneficia sua, pro gratiarum
actione, qua fungimur, quamprimum serenissimi oris responsa mereamur.

Related Letters