Letter 3019: Detained for two days by the presence of your glorious father, I organized the bearer somewhat late — the one...

Avitus of ViennePrince Sigismund|c. 511 AD|Avitus of Vienne
friendshipimperial politics

Avitus episcopus domno Sigismundo.
Praesentia domni patris gloriae vestrae biduana occupatione detentus aliquatenus
portitorem tardius ordinavi, per quem annuum de sancti Vincentii sollemnitate servitium
consuetudinariae sollicitudinis cura dependeret: ut inter actiones, quibus vester pro
salute nostra labor invigilat, debitor semper animus cultum merae devotionis offerat.
Sufficit ergo ad consolationem desiderii mei, si omnium nostrum sanitas in vestra post
deum prosperitate consistit. Ceterum non absque scrupulo potest accipi, quod de
Sapaudia itineribus exquisitis videmur ad provinciam praeteriri.

Related Letters