Letter 3026: I am confident — and I have no doubt it is by divine gift — that our shared joy has been announced through shared...
Avitus episcopus Apollinari episcopo.
Confido plane nec dubito divino munere communem laetitiam communi praesentiae
nuntiatam. Nam quod et ad vos iam suspicor pervenisse, etiam illi, qui vastare limi-
tem dicebantur, reversi sunt. Vnde causa sollicitudinis has direxi, ut, quae ad vos
postea de cuiuscumque securitatis augmento pervenerint, iudicetis: aut si iam ad civi-
tatem liber recursus a consuetudine vos, immo potius ab amore obsidionis extraxit.
Propterea magdaliola illa, quae promisistis, spero, ut cum observationis brevieulo dirigi
iubeatis.
Hactenus familiariter; hinc quod restat, quia iam libet, paulo hilarius indicabo.
Signatorium igitur, quod pietas vestra non tam promittere quam offerre dignata est,
in hunc modum fieri volo: anulo ferreo et admodum tenui, velut concurrentibus in se
delphinulis concludendo, sigilli duplicis forma gemino cardine volubilis inseratur, quae,
ut libuerit, vicissim seu latitabunda seu publica obtutibus intuentum alterna vernantis
lapilli vel electri pallentis fronte mutetur. Nec quidem talis electri, quale nuper, ut
egomet hausi, in sancto ac sincerissimo impollutae manus nitore sordebat, cui corrup-
tam potius quam confectam auri nondum fornace decocti crederes inesse mixturam:
vel illam certe, quam nuperrime rex Getarum secuturae praesagam ruinae monetis
publicis adulterium firmantem mandaverat. Sed sit eiusmodi color, quem aequaliter
ac modeste ruborem ab auro, ab argento candorem, pretiositatem ab utroque, a ceteris
rapientem fulgorem artificiosa, siquidem medioxima, viroris commendet amoenitas. Si
quaeras, quid insculpendum sigillo: signum monogrammatis mei per gyrum scripti
nominis legatur indicio. Medium porro anuli ab ea parte, qua volae clausae vicina-
bitur, delphinorum, quorum superius capita descripsimus, caudae tenebunt. Quibus
lapisculus ob hoc ipsum quaesitus, oblongus scilicet et acutis capitibus formatus inde-
tur. Ecce habes quoddam tantummodo speculum dogmatis exequendi. Nec tamen
amplitudinem elegantiae tuae sic ad memoratum exemplar coarto, quasi liberum non
sit addere, quod videtur. Licebit porro supercurrenti ingenio vestro terminos prae-
scriptae demandationis excedere.
In fine autem epistulae luteo operi, sine quo tamen non transigetur, faeculentus
sermo deposcit, ut artificem figulum brevi tenendum e vestigio dirigatis, qui nobis
qualibus strui mensuris cribrati cenaculum furni vel intra quod spatium fossilis glae-
bae scrobis, sordibus saeptae animalium pedibus, coctilis caeni glutinum lentari possit,
instituat.
Related Letters
I am worried and anxious about the candidature of my friend Sextus Erucius.
Since you are always kind enough to care about my affairs out of mutual love, I report to your attentive devotion...
Necessity prevented me from attending the feast; your kindness made the feast come to me.
The necessities of others serve my own desires like willing soldiers, since in carrying out a favor for other...
---