Letter 3027: Bound and burdened alike by the graciousness of your concern, the magnificence of your gift, and the constancy of...
Avitus episcopus Apollinari episcopo.
Innexus pariter adgravatusque dignatione sollicitudinis, magnitudine muneris, con-
suetudine pietatis, qua digna vel gratiarum actione, non dicam obsequii sedulitate re-
spondeam? nisi forte multipliciter atque invalidus eadem in hoc sustenter gratia vestra,
qua oneror. Concedat vos ornatui ecclesiae, consolationi ac refectioni nostrae omni-
potens deus: ut, quia revera non solum vobis vivitis, per aliorum solacia vestra merita
cumuletis. Fecerunt quidem peccata mea non qualemcumque necessitatem, qua in
die susceptae vestrae festivitatulae laetitiae nostrae, corporalis vestrae pietatis prae-
sentia fraudaremur. Sed reddidistis ac repraesentastis nobis vicissitudinem vestri ad-
spectus in lumine, oris in sermone, actus in opere. Credo in dei nostri misericordia,
quod non meo tantum tempore, sed etiam secuturo donum vestrae oblationis ecclesiola
nostra venerabitur. Quod sicut ego, dum vivo, in testimonium inexhaustae largitatis
servare desidero, ita mihi deus praestet, ut etiam ei, quem post me, cum deus iusserit,
electio vestra decreverit, peculiariter auctoritas vestra commendet.
Related Letters
Since you are always kind enough to care about my affairs out of mutual love, I report to your attentive devotion...
You command — and it is my heart's desire — that I attend both the new and the customary celebrations with the...
To the venerable, admirable, and equal of all the saints, my brother Sidonius the Seer — Ruricius.
---
I am worried and anxious about the candidature of my friend Sextus Erucius.