Letter 3029: [Bishop Avitus to Amandus.
[Avitus episcopus Amando],
Diu est, quod rem valde necessariam et non sine divina inspiratione a patribus
institutam aut oblivione aut occupatione differimus. Sed rumpenda sunt interdum vin-
cula necessitatum, ut aliquando impleri possint debita praeceptorum. Conventus ergo,
quos bis per annum a sacerdotibus fieri cura seniorum decreverat, si bene perpenditis,
adsiduitate vel singulos post biennia faceremus. Nam et venerabilis papae urbis
nobis ob hanc neglegentiam succensentis mordacia mihi nonnumquam scripta perlata
sunt. Vnde supplicat per me, si dignamini, ecclesia Viennensis, poscit intermissae
consuetudinis rediviva salubritas, quod hactenus infrequentatum torpuit, excitari.
Iustum est, quantum reor, ut constitutis prioribus sub communis praesentiae oppor-
tunitate tractatis nostris simul nobisque, prout ordo collocutionis invenerit, vel in-
sinuemus vetera vel, si necesse est, etiam nostra iungamus. Idcirco cuncti simul
poscimus fratres, ut deo favente octavo iduum Septembrium die in parochia Epao-
nensi adesse dignemini, ubi medius atque omnium fatigatione perpensa conventui
satis opportunus locus electus est, sicut et tempus, in quantum fieri potest ab in-
stantia ruralis operis vacuum liberiorem cunctis permittit excursum. Quamquam ec-
clesiae potior causa intermitti quaslibet terrarum posceret actiones. Supplicamus ergo
et quaesumus, testamur obtestamurque, ne quem a dispositione tam sancta obex ul-
lius excusationis abducat; ne quem a tali caritatis vinculo nexus temporaneae neces-
sitatis impediat. Sed si forte, quod deus avertat, tanta acerbitas corporeae infirmitatis
ingruerit, ut spiritale desiderium carnali vincatur incommodo, duos presbyteros magnae
ac probabilis vitae mandati instructione firmatos fratribus pro se praesentare procuret.
Et tales dignetur eligere, quos episcoporum concilio non minus scientia quam reveren-
tia iure faciat interesse; cum quibus delectet summos pontifices conferre sermonem;
quos ad definitiones pro episcopo suo continendas subscribendasque cum fuerit soller-
tia eligi, sit auctoritas legi. Set istud non extorqueat nisi summa necessitas. Ceterum
dilectionis fraternae ac pastoralis diligentiae magnitudo nisi laboris magnitudine non
probatur. Conicit enim sanctitas vestra, post hoc longum abusionis nostrae silentium
qualiter aut definiri, quae praestante deo tractanda sunt, aut, quae definita fuerint,
universis ecclesiarum provinciae nostrae ministris debeant intimari.
Related Letters
I confess I am amazed at the holy generosity and patience of your love — that from my letters, which I tend to write...
We received Cardamas with the joy of love and the blessing of sweetness, bringing us every good thing — letters that...
We received your letter after some time, but the longer we had waited for it, the more eagerly we took it in.
As far as I can tell, what I whisper in your ear you proclaim from the rooftops [Matthew 10:27].
A very interesting letter. Amandus a presbyter of Burdigala (Bourdeaux) had written to Jerome for an explanation of three passages of scripture, viz. Matthew 6:34, 1 Corinthians 6:18, 1 Corinthians 15:25, 26, and had in the same letter on behalf of a 'sister' (supposed by Thierry to have been Fabiola) put the following question: 'Can a woman who...