Letter 3030: I know that a letter of service intrudes importunely on the cares and occupations in which, under heaven's help, you...

Avitus of ViennePrince Sigismund|c. 517 AD|Avitus of Vienne
barbarian invasion

Avitus episcopus domno Sigismundo.
Scio quidem curis atque occupationibus, quibus sub ope caelesti pro salute patriae
fideliter excubatis, importune suggeri servitium litterarum. Sed cum praecelsa pietatis
vestrae dignatio adeo peculiaris famuli non sit oblita, ut in ipso susceptae expeditionis
procinctu sensibus meis desiderium sui suavi duplicaret alloquio, quis non intellegat,
quod patienter ineptiam tolerabitis, quam clementia provocatis? Vnde qualiter sani
confortante deo sitis, sollicitus esse praesumo, aut quomodo coeptis spes voti communis
arrideat. Illud autem non solum rogo, sed per illam, quam a deo accepistis et mihi
praestatis gratiam precor, ut, quamquam merito de indictae fidei firmitate securi nobis
magis impenso cautelae vestrae munere simus, trepidationi nostrae et ignaviae con-
sulatis neque plus cogitetis, quod universitas pro vobis devota supplicat, quam quod
suspensa formidat. Sed licet pavidi ex conscientia peccatores, incunctabili tamen fide
praesumimus, quod, etiamsi vobis protegente Christo hic metus noster risum sub-
moverit, vel divinas aures ad donandam nobis felicitatis vestrae laetitiam permovebit.

Related Letters