Letter 3033: Sigismund, king, to the most pious Emperor Anastasius.
Sigismundus rex domno imperatori.
Notum est omnibus celsitudinem vestram non impedimenta temporum, sed subiec-
torum vota metiri. Sub cuius fiduciae securitate atque laetitia gloriosissimo principi
nostro qui corpore absumus, animo praesentamur. Et quamquam istud famula vestra,
prosapia mea, ex devotione persolverit, me tamen gratiae debitorem non magis paren-
talia debita quam beneficia mihi impensa fecerunt. Vester quidem est populus meus,
et plus me servire vobis quam illi praeesse delectat. Traxit illud a proavis generis
mei apud vos decessoresque vestros semper animo Romana devotio, ut illa nobis magis
claritas putaretur, quam vestra per militiae titulos porrigeret celsitudo, cunctisque
auctoribus meis semper magis habitum est, quod a principibus sumerent, quam quod
a patribus attulissent. Cumque gentem nostram videamur regere, non aliud nos quam
milites vestros credimus. Implet nos gaudiorum munere vestra prosperitas: quidquid
illic pro salute omnium curatis, et nostrum est. Per nos administratis remotarum
spatia regionum, patria nostra vester orbis est, tangit Galliam, Scythiam lumen Orien-
tis et radius, qui illis partibus oriri creditur, hic refulget. Iubar quidem conspectus
vestri contemplatione non capimus, sed lucem serenitatis, quam ubique diffunditis,
desiderio possidemus. Dominationem vobis divinitus praestitam obex nulla concludit
nec ullis provinciarum terminis felicium sceptrorum diffusio limitatur. Salvo divinitatis
honore sit dictum: non minuit maiestatem vestram, quod adcurrere non omnes valent;
satis ad reverentiam vobis debitam sufficit, quod omnes e propriis sedibus vos adorant.
Virtute orbi eoo, felicitate regnatis occiduo: licet vos ubique diligi, etiamsi non datur
omnibus intueri. Sed cum iure istud de universitate dictatur, conicite nunc, quantum
debeant, quos honoribus fastigiatis, quos socios triumphorum omnium successuumque
vestrorum dignitatum titulis applicatis: ut sic virtutis vestrae decora nostra sint et
ad honoratorum ornamenta pertineat, quidquid gesserit fons honorum. Affecto igitur,
principum inclite, litterarum obsequia, vota gratiarum; praestolor oraculum sermonis
augusti; ambio, si quid sit, quod iubere dignemini. Quia etiam si indigere famulatu
nostro dignitas vestra non creditur, quisquis tamen felici meruerit servire, sibi militat.
Me exposcat, supplico, Orientalium quoque gentium distantia, crudelitate exposcat
principari sibi praesulem nostrum Parthicus ductor; propter quae si pacis commodo
in Romani imperii gaudeat iura transire, Indus ipse post experimenta mansuetus oris
striduli voce compressa leges, quibus servire iubeatur, gratia cognoscat interprete.
Si quis feruor est, quo axis meridianus exaestuat, refrigerio temperate et edomate per
reverentiam, quidquid ante vos indomitum fuerat per naturam. Incumbentia sibi
sceptra religionis invictae quisquis non optat, excipiat. Prorogetur per vos non minus
potestate religio, quae famulantibus populis ad caelestia pariter terrenaque veneranda
et veritatem adstruat et porrigat libertatem: qua mediante vobis cultui aeternae
salutis innisis non humano tantum ordine, verum etiam divino amore longum servire
nos deceat.
[Sigismundus rex domno imperatori].
Quam piae maiestatis iudicio serenitas vestra vel parvi pendat impedimenta tem-
porum vel censeat corda famulorum, nullo indicio meliore cognoscitur, quam quod in
sacris apicibus longinquius porrigendis implet desiderantum vota et supplicum non
expectat officia. Appetunt occursum vestri omnium mentes: nec tam gloriosum est,
quod pauci possunt, quam quod cuncti videre vos cupiunt. Quod autem nunc augustae
compellationis affatus debitae vobis paginae praevenit obsequium, nihil indevotioni
plus arbiter, nihil imputet tarditati. Nisi aditum conatibus nostris obex interiecta
suspenderet, iam nunc profecto verbum mundo venerabile responsa potius quam oracula
destinasset. Nec tamen remorando mihi tantum nocuit, quantum invidit aemulus livor.
Non me quidem legistis officii mei compotem, sed reddidistis pii oris compellatione
felicem. Nec interest, excipiat nos sermo augustus, an expectet: a celsissima digna-
tione tantum est nostra non despici, quantum vestra concedi. Igitur post obitum devo-
tissimi fidelissimique vobis patris mei, proceris vestri, cui ad felicissimos integra pro-
speritate successus id quoque contigit divino favore votivum, ut laetam florentemque
rempublicam vobis orbem regentibus sciret vosque dominos nationum placido receptus
fine derelinqueret: ad haec intimanda vobisque commendanda quin etiam meae mili-
tiae rudimenta, quae genitore quidem meo superstite nutristis, sed magis magisque
post eum cumulo sacrae dignationis augebitis, sicut debebam vel optare par fuerat,
unum de consiliariis meis, qui, quantum ad ignorantiam Gallicanam, ceteros praeire
litteris aestimatur, venerandi comitatus vestri auribus offerebam, specialius securitate
concepta, quod rector Italiae de pace vestra publice plauderet et rumore disperso
redditam sibi Orientis gratiam coloraret. Interclusum est ergo atque prohibitum rela-
tionibus destinatis iter arreptum. Certe ipse viderit, quid hinc apud augustam laeti-
tiam spectet series veritatis. Parvum tamen amicitiae videtur indicium eum, quem te
colere adseras, nolle a ceteris honorari: cum omnes, qui vos digno cultu suspicimus,
id ipsum a cunctis fieri velle debeamus. Parum enim propriae devotionis ostendit,
si quis occurrendi libertate damnata alios quoque facere studeat indevotos: cum tamen
sanctitas caelestis ingenii nequeat censere culpabilem, quem vel sola voluntas reddi-
derit innocentem. Vnde evidenter ipsum videtis allegare, quid cuperem, qui tam
sollicite conatus est impedire, ne possem. Itaque quoniam divino vestroque munere
et sacri apices et opportuni proveniunt, quamquam discrepat, orant augmentum regni
vestri, quibus nova profertis; optant custodiam, quibus consueta servatis. Sic pii
moderamine gubernaculi remedia quidem altera conquisivit, etsi repulsam neutra pars
pertulit. Inter hos tamen peculiarius illud ego debeo, quod huius petitionis effectum
respectui meo praestitum duplicantes quantum peculiari servo impenderitis gratiae,
gratis praestando monstrastis: solumque ob hoc commodum in thesauris vestris mercede
reposita quod pauperibus donabatis, non pretio voluistis constare, sed praemio. Et
hoc ipsum qua elegantia digne memoretur: reddere, quod a famulis oblatum fuerat,
quam spernere maluistis et quo laetius fieret donum, contristare noluistis obsequium.
Et licet, quidquid ad manus vestras pervenit, vergatur in pauperes atque idcirco ille
vos forsitan dehortetur accipere, qui invidet erogare: subministrate tamen retributioni
divinae, unde et dispensetis, cum egent inopes, et concedatis, cum supplicant debi-
tores. Currite quapropter piissimi via genuina vestri operis unitate. Numquam, si
creditis, sufficientia deerit animo tali. Ipso possibilitatem largiente unde praestetur,
habetis, a quo voluntati infusum est, ne aliquid negare possitis.
Related Letters
Symmachus, bishop, to the most pious Emperor Anastasius.
Faustus, from Ennodius.
I left your company in such a way that I did not truly leave you at all.
Your devotion has done what it always does — both extending concern about us and entrusting yours to us.
I owe you a letter, and I pay the debt gladly.