Letter 1007: KING THEODERIC TO FELIX, A MAN OF DISTINCTION.
VII. FELICI V. C. THEODERICUS REX.
[1] Venantii tutoris Plutiani aditione cognovimus in ea te, qua non decuerat, actione versatum, ut eum, quem sumptu proprio iuvare debuisses, dispendio proprietatis affligeres. affinitatem quippe tuam solacia debuerant impensa testari. quale ergo videtur sanguine coniunctis, quod criminosum probaretur extraneis? [2] Atque ideo praesenti iussione censemus, ut, quicquid a Neoterio prodiga voluntate lascivo te non tam comparasse quam subripuisse cognoscis, incorporanda militi nostro sine aliqua dilatione restituas, ne nos huius modi factum cogas legibus vindicare, qui nunc videmur omnia mansuetudine temperasse. perire enim pupillo non patimur quod parentibus sub nostra laude dederamus. gravissimum est enim per calumniam subtrahi, quod collatum est munificentia principali. [3] Reliqua vero, quae pro iugalis tuae assereris portione contempto iustitiae tramito divisisse—si tamen appellanda divisio est, quam sub unius celebratam constat arbitrio ñ, ad nostrum comitatum festinus occurre, ut inter vos ea quae iustitiae conveniunt ordinemus. iniquum est enim, ut de una substantia, quibus competit aequa successio, alii abundanter affluant, alii paupertatis incommodis ingemiscant.
Related Letters
Fairness demands that we maintain the ancient custom for those who celebrate public festivals -- especially when it...
1. I do not wonder to see the minds of believers disturbed by Satan, whom resist, continuing in the hope which rests on the promises of God, who cannot lie, who has not only condescended to promise in eternity rewards to us who believe and hope in Him, and who persevere in love unto the end, but has also foretold that in time offenses by which o...
Augustine to Felix and Hilarinus, greetings.
---
VARIAE, BOOK 1, LETTER 30