Letter 2006: King Theodoric to Agapitus, Vir Illustris [Most Illustrious], Patrician.
VI. AGAPITO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.
[1] Deliberationis nostrae consilium virorum prudentium requirit obsequium, ut utilitatis publicae ratio sapientum ministerio compleatur. et ideo illustris magnitudo tua deo auxiliante cognoscat legationem nos ad Orientem deliberasse transmittere: cui te idoneum iudicantes iussis praesentibus evocamus, ut et tibi de aestimatione nostra crescat ornatus et nostris iussionibus per te procuretur effectus. [2] Sed licet omnis legatio virum sapientem requirat, cui provinciarum utilitas totiusque regni status committitur vindicandus, nunc tamen necesse est prudentissimum eligere, qui possit contra subtilissimos disputare et in conventu doctorum sic agere, ne susceptam causam tot erudita possint ingenia superare. magna ars est contra artifices loqui et apud illos aliquid agere, qui se putant omnia praevidere. lactare igitur tanto iudicio, quando ante suscipis electionis donum, quam tuum probare potuisses ingenium.
Related Letters
Sins resist the fulfillment of our desires — that is the simple truth of our condition.
If things had gone as I wished, this letter would carry a different message.
A reply would rightly be owed to multiple previous letters.
I believed that once Your Greatness was devoted to the public good and your leisure had been transformed into glory...
I send you a young man who was once my student and who now practices law.