Letter 2022: It is right that royal devotion should accommodate itself to those wounded by the blow of fate, because those whom...
XXII. FESTO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.
[1] Aequum est ut se commodet pietas regalis fati vulnere sauciatis, quia erigi plus merentur, quos sortis suae adversa presserunt. atque ideo magnificentiae tuae praesenti auctoritate declaramus, ut Ecdicii filios, quos in urbe primitus residere censuimus, ad patriam cum genitoris sui funere, votivo quidem reditu, sed acerbo casu, remeare iubeatis, ne eorum desideriis abnegatis vulnus geminetur afflictis et, quod nefas dictu est, qui dolorum nubila nostra semper serenitate detergimus, nunc miseris pias lacrimas denegare videamur. [2] Insatiabilis quippe fletus est, qui humandis non sinitur corporibus interesse, dum semper se reum iudicat, qui cineribus iusta non praestat. Priamus quanto pretio sepeliendum Hectorem redemit? rogavit furentem, supplicavit armato vitamque suam exponere maluit, ut cadaveri debita non negaret. et quoniam in his personis mutua sunt officia pietatis, iniquum est filium genitori gratuito non impendere, quod patrem magnis talentis constitit effecisse. XXIII.
AMPELIO DESPOTIO ET THEODULO VVV. SSS. THEODERICUS REX.
[1] Decet nostri temporis disciplinam, ut, qui publicis utilitatibus serviunt, superfluis oneribus non graventur. nec dignum est, ut cuiusquam laedat invidia nostris motibus ordinata. quapropter figulinis regia vobis auctoritate concessis operam navanter impendite, nec vereamini ad alias actiones posse traduci, a quibus iniuncta praesentia vix credimus explicari. cessabit ergo circa vos improborum nefanda praesumptio et obscuris dolis effectum nostra tollit auctoritas. in cassum enim odit, cui se clementia principalis obiecerit.
Related Letters
VARIAE, BOOK 1, LETTER 39
VARIAE, BOOK 3, LETTER 10
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
VARIAE, BOOK 5, LETTER 44
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...