Letter 2033: Justice demands that a praiseworthy ambition be rewarded, and that what is undertaken with good will be supported by...

CassiodorusDecius, Patrician|c. 522 AD|Cassiodorus
barbarian invasionimperial politics

XXXIII. DECIO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

[1] Iustitiae ratio est, ut laudabile desiderium sequatur prosperitas iussionum et quod bona voluntate suscipitur, regalibus quoque hortationibus impleatur. vobis itaque desideria iusta poscentibus praesenti auctoritate concedimus, ut stagnis Decemnovii paludibusque siccatis sine fisco possideas in solum rura revocata nec ullam metuas liberatis rebus exhibere culturam, quas sub testimonio generalitatis absolvimus. [2] Hinc etiam ad amplissimum senatum praecepta transmisimus, ut definito nunc spatio ad tuum pulchre transeat dominium, quod est a foedis gurgitibus vindicatum. aequum est enim, ut unicuique proficiat labor suus et sicut expendendo cognoscit incommoda, ita rebus perfectis consequatur augmenta. illud etiam, qui studio rei publicae semper invigilamus, aspeximus, ut, si quis hunc laborem iuncta tecum societate subire delegerit, habita operis aestimatione habeat iuris proprii spatia pro parte quam suscipit, ut nec solus immensis oneribus praegraveris et animosius peragatur, quod sub collegii adiuvatione suscipitur. ita fiet ut et, quae rebus maximis est amica, molesta careatur invidia. [3] Quapropter gloriosis desideriis navanter insiste, ne opinioni tuae grave sit in assumptis conatibus marcuisse. intuere quippe omnium ora atque oculos in te esse conversos: respice serenitatis nostrae suspensa iudicia ad effectum operis instituti. quanta vales animositate festina, ut dignus tanta re emersisse iudiceris, qui iam nunc omnium admiratione laudaris. XXXIIII.

ARTEMIDORO PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX.

[1] Gaudemus in te floruisse nostra iudicia: laetamur dignum praesulem Romanis arcibus extitisse, qui generosis animis amicum fraudibus non passus es velare secretum, ne vos aut delicta complices facerent aut securitas ad maiora potius incitaret. atquo ideo universa pecunia, quae fuerat fabricis deputata Romanis et nunc magnitudinis tuae discussione constitit abiuratam, cum nec reddita suo tempore nec docetur expensa, resumatur sine aliqua dilatione vobisque ordinantibus iterum Romanis moenibus applicetur. nefas est enim, ut in alios usus transeant quae sibi subtracta non inmerito Roma suspirat. [2] Deberemus itaque celatores deputatae pecuniae inmodica poena percellere, qui in tali causa nostram munificentiam fraudaverunt. sed affuit moderatrix, semper quae nobis est iuncta, clementia, ne indecore facta plecteremus graviter incitante iustitia. sufficiat nobis cupiditatem non implesse quod voluit. nec maior potest provenire vindicta, quando velut propria videtur perdere, quae suppressa turpiter iudicaverat possidere.

Related Letters