Letter 1002: I know I have undertaken a hard campaign and am lifting a heavy burden on weak shoulders — I who have roused your...
II. ENNODIVS FLORO.
Noui me duram cepisse prouinciam et grauem sarcinam
humeris infirmis adtollere, qui sublimitatem tuam quantum
ad me quietam uerborum stimulis excitaui. sic minaces dente
bestias inualida lacessit adulescentia et dum maiora uiribus
prouocat, quod euenire optat spectaculum putat esse, non
proelium. sic mens congressionis ignara certaminibus ante
periclum debet affectum. leonis rabiem et quam Libya alit
bestiam quam te lingua censeo mitiorem. quae me praecipitauit
inscitia? qui animi feruor a cognitione tui peregrinantem
1 uicini T adiangens T, adnrgee fort . 2 aUceris L
adaliscentia B, adolescentiae Pb 8 perfectionem B, om. LPTVb;
quae primordii ee momtrant fort. (cf. Wiener Studien II p. 234)
4 exortationia LPV 6 reum noti L celestia LPT etaic hi pie-
rwnque . 7 unum T num minoribus Utteris ita mg. add . mei]
Bedulo add. B 9 aepistulae B 10 quem BL 12 solet in
quibusdam eese LPTVb praeuii in te] praeuii sine re coni. Bar-
tMM 13 potetur B ezstitiwe L
II. 16 prouintiam LTV 17 umeris L h eras . infirmus B
attollere LPTV 18 minaois LllV 19 sinualida B aduliscentia
JB, adole- LPTV 21 prelium L 22 periclum BL, periculum
TV libya B, libia LPTV alet B 24 inscicia T,
insicia P, inscia b qui animi BPb, quia nimis TV, qui animis L
1*
duxit in deuium, ut nescirem quid intentioni lacessitus deberet,
qui semper contumelias primus incipit, qui in iniuriarum. gymnasiis
numquam meruit posthaberi? clericorum certe exereitaissimus
maledictor, qui ad eos semper nouelli et acuti
dentis morsus exhibuit quem euadere ad unguem ducta uita
non meruit, cui cessit omnis eruditio et quasi cometen sidus
religiosorum fugit uniuersitas: hunc ego inprobus et fronte
debilis excitaui. hac fiducia prouocassem uentos ad flandum,
ad cursum flumina, Faustum meum ad facundiam, qua te ad
garrulitatem loquendi parcus ferratis uerborum calcibus animaui.
ignosce, quaeso, et quod in aliis uitium putas, taciturnitatem
amantes sperne, abstine a responsis, prouocantem damna
contemptu. tecum decertet de mediis curiae sinibus eductus:
circa Gallum prosapia conticesce: silentii tui, si praeuales,
talione multetur. caue, mi domine, ne incipias minorem loquacitate
prouocando humilis aestimari. quid enim laboris est
iacentem in ea parte superare et triumphum de eo ducere, qui
se ante conflictum inparem confitetur? esto mihi tamen apud
domnum Faustum amoris mei fibula, si querelas quamuis
angustas et rusticas studes euadere.
Related Letters
The distinguished Eleutherius, in a matter of his own that the Vicar had accepted for hearing from the lord Prefect,...
Having performed the duty of a persistent creditor, I now call in the debt of a promise.
When friends owe a debt of correspondence and pay it jointly, the creditor can hardly complain about the terms.
Who more justly learns the signs of my prosperity than you?
You can judge from the quality of your own heart how tightly I hold you and with what devotion I embrace you.