Letter 1008: The exchanges of letters are delightful when conceived by a learned author — those in which the splendor of polished...

Ennodius of PaviaFirminus|c. 498 AD|Ennodius of Pavia
education books

VIII. FIRMINO ENNODIVS.

Iucunda sunt commercia litterarum, docto auctore concepta
illa, in quibus ad unguem politi sermonis splendor effulgorat,
ubi oratio diues frenis peritiae continetur. quando abundantem
loquelae uenam laboriosus in lucem scrutator adduxerit, tunc
procedunt officia suscipientis desideriis paritura. at ubi scaber
sermo angustiam pauperis signat ingenii nec conceptum suum
in ordinem digerendo noctem studio elocutionis interserit et
nebulosae narrationis ambiguo quandam generat de ipsa explanatione
constitutus: quia non personae talis in eloquentiae
care constitutus spernat affectum? grauat conscientiam perfectorum
amor indocti. sed uis caritatis internae necessitudinis
uinculis adiuta non fertur: nescit experiri quid possit quem
caritas stimulis suis exagitat. solent tamen dignos uenia iudicare
perfecti quos inter epistulares uias nutantia deseruere
uestigia. soletis quid dicere uoluimus adtendere, quotiens non
elocuntur uota sermones. idoneae tamen perlatricis uiaticum
praegrauaui et, quae me praesentare uiuis potuisset adfatibus,

3 perte L respidat B 4 kodiendientiae V 5 eompnli
LTV domine mi P (i in ras.) b 6 negeiee B 7 com-
ponare LTV

VIII. 11 commertia L, commentia T 12 effulgorat B
13 diiuB B habttndantem PT 14 loquellae B 15 ad B
18 nebolosae V 19 ceoitatem B in] eine Pb 20 arte Pb,
arehe B 22 quem] qaae B 28 exagitant LVl 24 epistn-
laris B, epistulares V1 u in o corr. m. 1 25 soletes B nehiisiimns
B attendere LPTV 26 idonea etjamen L

VI.

2

eam epistula comitante perduxi, minus nobis periculi esse
confidens, sub intercessoris boni me praesentia deliquisse. uale
ergo, mi domine, et amantem uestri peculiaribus fouete beneficiis:
sic apicem uestrum, si est quo crescat adhuc, diuinus
fauor adtollat.

Related Letters