Letter 1010: I would return the favor, were it not that returned praise would burden the affection of a friend's heart.

Ennodius of PaviaJohannes, Imperial Agent|c. 500 AD|Ennodius of Pavia
education books

X. IOHANNI ENNODIVS.

Vicem redderem, nisi oneraret diligentiam amici pectoris
restituta laudatio. ne dum in praeconiis mutuum uidemur
scabere, adulationis suspicione polluatur adfectio et amor currat
in uitium, dum illud quod apud alios debemus facere nobis
inconpetenter ingerimus. amantium enim ornamenta inter
familiares paginas retinenda sunt, non loquenda, ne tantum

1 pectorum acripsi, pec**tormn B, peccatorum LPTVb 8 sociatifl
scripsi, sociatu LPTY, sociata Bb ut Bb, om. LPTV
5 sta∗tus L -n: eras . 7 piladis T euriali BLPTVb
8 act∗ Lu ̃ eras . 12 praecio LV 14 caeepitibus B ille
LT 15 mentis T poma] bona Sirm . 17 ostio PT,
osto L

X. 21 honeraret LTV, honoraret B pectores L 23 adolationis
B gaapitione T pollua∗tur L n eras . 25 incompetenter
LT V ingerimus Sima., ingeremus BLPTVb 26 pagina..s
L n eras .

2*

conscientias nostras uacuis sensibus relatione laudis oneremus.
sunt ubi bona tua, ut apud te propter adfectum taceam, amice
concelebrem: in his, quae de profectu tuo sentio, religiosam
tibi tantum debeo taciturnitatem. possem quidem uitia temporis
secutus laudes tuas nunc inexhausta praedicatione reserare
et totam paginam fucatis colorare blanditiis. sed absit hoc
a proposito, facessat a moribus, ut quem mente teneo ista
tantum uelim esse remuneratione contentum. tibi non delenificam
orationem, sed uocem debeo castigantis. non tibi pictis
uerborum inludens artificiis, sed totum profunda mente te
retinens possem dicere: ad arcem scientiae sine tenerae aetatis
praeiudicio peruenisti, summam perfectionis adeptus es, nulla
debes cura distringi, sed bonis tuis tamquam locuples possessor
ornari. sed haec, sicut praedixi, a me aliena sunt. ore te
parentis stimulo, dico: sint licet grandia, quae in cano eloquentiae
flore polliceris, ego tamen nisi de messe non gratulor,
ut solet auarus agricola, qui ubertatem anni nisi in horreis
non metitur. iam in te etsi non grauidas aristas, multo tamen
uidemus lacte turgentes: iam prope ad aream uota perueniunt.
sed plus timendum est, quotiens desideria nostra spes uicina
succendit. labora ergo circa studia, lucem in conloquiis dilige,
lectioni deuotus insiste, ut fructus eloquentiae multiplicium
auctorum uentilatione purgetur. pulchra sunt quae scribis, sed
ego amo plus fortia: redimita sunt floribus, sed poma plus
diligo. salue, mi domine, et haec ea qua insinuaui sinceritate
conplectere et amorem meum in admonitionis fide perpende.
scito epistulas tuas nulli doctorum a me esse denegandas, ut
quod me per inscitiam fugerit per eos, qui ad unguem docti

1 aaenas fort . oneremus B, honoremus LPTVb 4 debeo tan-
tum T possim B 5 laudesta F inezausta BLV 6 et
om. b blandiciis PV 8 uell* T, nellem B contdptum B
10 fflte te T tn ras . 11 retinens. Possem T possim B
tenere BPT (re corr. in T), tenera LV 12 es otn. T1 add . + s. I.
m. 2 13 locnpes L 16 polliceris T ria in ras . 17 agricnla
B 21 succendit V, attccedit T ergo om. P et Birm . 28 purgitur
B 24 plus amo T 25 quam T 27 epistolas LTV
28 inasc∗∗tiam L en eras., inscisciam T fugere B

sunt, emendetur, et ideo ad scriptionis culturam multo sudore
te praepara, ut uota, quae circa te pro uenerandi patris tui
meritis et amore concepi, ad effectum sub hac claritatis tuae
intentione perueniant

Related Letters