Letter 1013: My heart is troubled since your Greatness, so careful in observing fairness and so tenacious in friendship, has...

Ennodius of PaviaAgapitus|c. 503 AD|Ennodius of Pavia
illnessimperial politics

XIII. AGAPITO ENNODIVS.

Male est animo, postquam magnitudo tua aequi obseruantissima
et amicitiarum tenax in hanc meae obliuionis se uertit
incuriam, ut diligentiae inmemor bona melioris saeculi, quae
accesserunt de profectu honorum tuorum, fama potius quam
felici epistula nuntiasset. ubi sunt illa sanctae conscientiae
tuae in conuersatione ueneranda penetralia? quando inuenire
potuisset relatu digniora animus de amantis hilaritate sollicitus?
sed quaero, ne malignorum quispiam austrum floribus
aut petulcum animal rosetis inmiserit. numquam enim sine
offensa amicis prosper euentus absconditur: a commotione euenit
longe degentibus tacere quod gaudeas. procul a moribus uestris
malitiae facessat obscenitas. puto bona uestra me meruisse

Q
1 accipero BL formidandam V eorr. m. 1 3 depręhendere
i.
L 5 incipientum Sirm . cognosco V corr. m. 1 6 tenere
B, tenerea L 8 manifestetnr Tl utuidetur 9 soluta scripsi,
solita LPTVb, saluta B, saluto coni. Schot . 10 saltem Pb, saltim
BLTV

XIII. 12 ennodius agapito TV 14 obseruandissima B
15 amititiaram Bl in hanc T in ras . m. 2 17 adcessernnt B
18 sancte B 19 conuersatione Pb, consernatione LTV, consernatione
amoris B 20 relato B 21 quaero] uereor fort .
ne] ne forte B floribus scripsi, fontibus BLPTVb, &1. fetibus P*
in mg . 22 petnlcum animal T in ras. m. 2 23 prosper B er
in marg . add. deuenit T .

nescire, quia sermonis frequentia pensabitur tale silentium.
decedentem a desideriis amicum nulla delenire potest cultura
caritatis. haec quantauis, mi domine, nobilibus scientiae tuae
uerborum pingas imaginibus, raro curantur malefacta conloquiis,
et dolor, qui a re descenderit, sanari non potest per loquelam
uix erit, ut scribendo deleas, quod scribere contempsisti. sed
reuertor ad propositum, a quo numquam est, si miseretur
diuinitas, discedendum. deo debeo, quod prospera tua te silentium
procurante in Liguria primus agnoui. perdidisti fructum
studiosae taciturnitatis: bonorum felicitas mundi lingua celebratur:
ignorari non potest quod summis accesserit. in honoribus
illa magis amplectenda sunt quae redduntur: male ad fasces
adtollitur cuius mens inter curiae sidera lucis suae suffragia
non agnoscit in titulis. uenit ad uos cana dignitas [sera], sed
debita. uocauit eam lingua, quam sequitur: exegit innocentia,
quam habuit quondam aetate coniunctam. sed iam redeo ad
gratiam familiaris alloquii etiam post offensam. salue, mi
domine, et quod in damno promissi foederis neglexisti restitue
ubertate sermonis.

Related Letters