Letter 1015: It is the same thing to observe no limit in arrogance as to exceed the bounds of humility.
XV. FLORIANO ENNODIVS.
Idem est terminum in adrogantia non tenere quod in humilitate
transcendere. supercilii affectus est iusto amplius esse
subiectum: familiare est grauiter hiantibus nouas inuenire
blanditias et grandis coturnus in eloquentia simulare formidinem
uel examen metuere de laude securum. ego uero diligentiam
proposito inpenderem, si sanguini non deberem. suscepi epistulam
tuam Romana dote locupletem et stilum Latiarem in
ipsa principiorum luce monstrantem: cui me respondere opponente
manus inscitia coegit affectio, cum diu esset quod antiquauerat
apud me scribendi studium spes tacendi et in locum
gloriae silentium conputabat. sed nisi respondissem, nescires
te esse deprehensum, quod minus fabricatis ingeniis artifici
facundia et fuco Romuleae calliditatis inluseris. non aequa ad
secandum uirtus est politae laminae et eius, quam rubigo
possederit, nec parem conflictum usus potest et torpor adsumere.
nunc epistulae breuitate contentus ad salutationis debita me
conuerto, quod eloquio non potui, gratia pensaturus, reddendo
amicitiam pro schemate et pompa sermonum. ecce quantum
1 aneipiti) accipienti L 2 scribtionis B 4 mi T, mihi
BL Y salatem eft\'usam T
XV. 8 arrogantia LPTY 12 neri B 13 sangoini* T epistolam
LTV 14 laciarem PT 16 inscijcia T 18 conpotabat
B, computabat LTV nescire L 19 depraehensum B
20 fuco BPTY, BUCO L, succo Pb romolee B eq T
21 secundam B lamminae BV 22 posaiderit B 2S epistulae
V* n in o corr. m., 1, epistolae LT 24 potui BPTb, potuit
L Y 25 scemate B, stemate T
occupatoni subducere potui, celer scripsi. dabit deus, ut si
responsa desideras, uacuum curis pulsati pectus inuenias.
Related Letters
Your Brotherhood could have rendered my love a service that would have profited with the true liberality of the...
KING THEODERIC TO FLORIANUS, A MAN OF DISTINCTION.
I give abundant thanks to your devotion for informing me about the negligence of our servants.
Symmachus, bishop, to the most holy brother Avitus.
In just a few days, the devotion of your holiness so captivated me that even though I hold you in my heart by God's...