Letter 1019: How I would wish to neglect the duty of visitation more often, if the fault brings so sweet a reward — and knowingly...

Ennodius of PaviaDeuterius|c. 508 AD|Ennodius of Pavia
education booksillness

XVIIII. DEVTERIO ENNODIVS.

Quam uelim saepe officium uisitationis omittere, si dulcem
tribuit culpa mercedem, et caelestis mandati sententiam sciens
prudensque neglegere, si desideriis copiam uindicanda conciliant!
mihi uni contigit de offensionis merito euenisse quod
gaudeam: didici nunc tali remuneratione errata sectari. non

1 imminentia LTV 3 aquilaa ex aliquas corr. L 4 lumine
TlVl corr. m. 1 quoo B tonicis BLV oxsunntur B
5 parare BLPTV, ponere b (cf. Cartn. II150 us. 8 non aliter — doctrinae
radiis opponit onra parentis); fort . probare (cf . schoi. in mg. T:
nota qualiter aquile pulloa BUOB probent) 7 impietas LTV 8 de
fetibQs] defectibuB T 9 genetrix BP 10 oepta PT, coepita
LVl prosequere Pb 13 de T s. l. m. 2 pauiscas B
14 scalpentS T 15 turbidum in turpidum L corr. m. rec .
16 uale. T mi BPaTV b, mihi LVl, michi P1
XVIIII. 21 uellim aepe B 22 celesti T mandatis B
25 remuratidne V

sunt aduersa, doctor optime, amicitiarum religioni quae profero
coactus in medium. immo propter confessionem dignam
proposito ualitudinis tuae dubia numquam uelut ingratus optaui:
quin etiam, quantum in me fuit, contra ingruentes tibi inaequalitates
precum manus opposui. sed ecce quam alacer sensus
est, non in prospera membrorum salute fundata ostendit pagina,
in qua utraque luce fulsisti. tua, quaeso, lumina nube doloris
hebetantur, cuius tam clara sunt carmina, et qui lucem loqueris,
de uisione causaris? quam timeo, ne parcus in meritis
tuis laudator inueniar. tibi recte adscribitur cunctis dare oculos
et obscura mentium peregrino splendore radiare. ergo putas
tibi ualidum non esse quod tribuis? pelle, quaeso, animo curas
superflua forsitan sollicitudine aut cautione conceptas. dabit
deus, ut quicquid corporalis accessit incommodi uice animae
tuae per sudum rutilantis nitore mundetur.

Related Letters