Letter 1021: For a long time I was in suspense about the arrival of Your Greatness, uncertain whether the delay meant a change of...

Ennodius of PaviaFaustus of Riez|c. 510 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XXI. FAVSTO ENNODIVS.

Diu super aduentu amplitudinis uestrae ancipiti mens mea
pependit indicio. sed postquam me diuina misericordia ab
huiusmodi anxietate laxauit, statim ad officia consueta me
contuli, quamquam paginarum obsequia nec digresso ad
longinqua subpresserim. his ergo ualitudinem meam indicans
aegritudinem animi resero, quam de maerore contraxi. de luminum
nostrorum salute sollicitor, in eo loci constitutus, ad
quem difficile nuntius expectatus adlabitur. quod in solacio est,
deum precor, ut nulla seruum suum patiatur amplius cura
macerari, sed de reducta eorum in solidum prosperitate
aestibus meis celeri medela subueniat. salutans debita seruitute
precor, ut cognitis his, de quibus animus meus uaria aestimatione
iactatur, sedulo mihi hilaritatem deferentium litterarum
beneficio succurratis.

Related Letters