Letter 1024: What on earth is the reason for your being so miserly with your letters?
XXIIII. ENNODIVS ASTVRIO.
Quae, malum, ratio est, ut ita sis parcus in gratia, prodigus
in querela et exigas frequentiam litterarum quam ipse non
tribuis, uiperinis oculis illud quod alter delinquit inspiciens,
tuas culpas nulla falce resecando? anni plures sunt, ex quo
Alpibus uicinam habitationem delegisti, senator et doctus, ubi
tibi, dum pruinosa respicis iuga, adparuit inauspicata nix
capitis, ubi etiam glande te uesci scriptione signasti. cuius rei
fidem litterarum tuarum decora fecerunt, cum cibi huius significantia
in ructu turgidi pectoris et Alpini sermonis adparuit.
miror tamen, quod inter loci illius frenata glacie flumina et
sine successione frigus iecoris tui flamma plus aestuat nec
aliquam sortitur pectus de mansione temperiem. aetas
1 spacia LT 3 epistolas LTV 5 scribta B tranamiase
L1 88 in tt eorr. m. rec . 6 mi] mihi BL V praecor
BV 7 statu Pb, statum BLTV repererit T, repperit B
8 uiucula T a. I. m. 2
XXIIIL 12 mali B ea L t 8. I. m . 2 13 querella B
et om. B frequentia B 14 tribues B uiperinis] qui p
imis T illut B delinquit - l . 18 capitis T in ras. m. 2
delinquid BLP, deliquit b insipiens T 16 uicMtam B
deligivta B, elegisti T et doctus] edoctus T 17 proinosa respices
B apparuit LTV inauspicat* B 18 inter capitis
et ubi litterae tor edoct\' eras. in T 20 apparuit LTV 22 iaecoris
tui B, tui iecoris Pb plust Tx 23 aestas L
deferuiscit B
3*
deferuescit in senium: est domus quae lymphas in metalla conuertat
et contra naturam gurgitibus sua lege dominetur: tu
tamen inter ista sic uiuere diceris, quasi ignis tuus algoris
pabulis inritetur. ego te ore parentis stimulo, quia tibi et
proposito meo uocem debeo castigantis. uestrum est post haec,
si eligitis litteras meas frequenter accipere, de admonitione
gratulari. ego autem praeter ista cum honore salutati quae
scribere possim in illa carnis quam tu diligis eluuie uiuentibus
non inueni.
Related Letters
Your Eminence fulfills the prophetic oracles with your own conduct and wages war against the authority of ancient...
Hormisdas to Anastasia and Palmatia, jointly.
King Theodoric to Symmachus, Vir Illustris [Most Illustrious], Patrician.
King Theodoric to Felix, Distinguished Man, Ordinary Consul.
[Bishop Avitus to Amandus.