Letter 2002: My silence was demanded by hurt — hurt that grew deeper while it plotted its revenge at the expense of affection.

Ennodius of PaviaSpeciosa|c. 493 AD|Ennodius of Pavia
barbarian invasionfriendshipproperty economics

II. ENNODIVS SPECIOSAE.

Silentium meum dolor exigit, qui passus est crescere, dum
de uindicta cogitat, dispendia caritatis. quid enim fieri potuit,
nisi ut tacendo uicem restituerem litteras deneganti, ut contemptus
circa me, qui per abstinentiam uenerandi sermonis
innotuit, dum subduco conloquia, pari mucrone feriretur ? dicas
forsitan uindictam inimicam esse proposito. sed omnia errata
ita conputo quasi legis obsequium, in quibus uos esse contingit
auctores. quisquamne culpam putet facere quod fecisti et
plectendum iudicio diuino censeat quod a te processisse cognoscat?
aequo ergo animo sustine quod deliqui: dum in ea
re praecedis, lux ecclesiae, ipsa uoluisti. ego seruo animum,
quem promisi, ut in uniuersis, si mereor, aemulator existam,
cuius rei fidem, dum tacentibus uobis taceo et quod loquentibus
loquor, ostendit. ad scriptionis ergo officium, postquam
iussus sum, me reduxi, qui hactenus intra uerecundum penetrale
quae non amabantur uerba continui, simili in paginis pariturus
obsequio. salue, mi domina, bonae splendor sine nube conscientiae
et ad exemplum sanctae conuersationis in longum
producere et mei, si mereor, meminisse dignare, epistulari dans
ueniam breuitati, quam in angustum artauit festinatio portitoris.

Related Letters