Letter 2025: Ennodius the deacon to Faustus the quaestor.

Ennodius of PaviaFaustus, Praetorian|c. 513 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XXV. FAVSTO QVAESTORI ENNODIVS DIACONVS.

Pro caelesti dispositione reditus med indicia fieri: nullo
magis quam amico Rauennam properante conuenit, cuius fidelis
relatio etiam pagina cessante suffecerat. sed usu abstinere non
potui, quo si sub quocumque neglectu temperem, uideor damnasse
stili frequentiam quam amaui. iungitur quod praedicto
obuias in negatione manus exhibere non potui, qui scit ab
amantibus sui securus exigere quod eis pro religione conscientiae
nouit fideliter exhibere. Rauennam ergo digressus, quae
quicquid in praesenti uita habeo dulce conplectitur, Mediolanum
salua corporis ualitudine Christo prosequente perueni, male
ferens quam in redeundo hieme inpellente optaui forsitan contra
desideria celeritatem. sed ad deum cuncta referenda sunt, cui
adiacet humana facta conponere et diligentiam corporalem
aeterni amoris sapore mutare. nunc ad scriptionis causam
dicta humili salutatione et conmendationem me confero perlatoris,
qui si pro mentis uestrae serenitate gratuletur beneficiis,
agnoscit se aut recepisse quod uestris praestitit aut qualiter
amare debeat incitari. quem, si uel nolit, festinum redire
conpellite, quia et affectui meo praesentia eius est necessaria
et si deus promissionem statuerit, cum ipse iusserit, utilitati
expectatur adcommoda.

1 se∗renitate (d fort. eras) L colligitur Tl 2 steli Bx
reuelare Tl quidqait B subtrannt B1

XXV. 5 faasto inscr. T 6 iudicia LP 7 amico (a ita ras.) B
cui. T 8 cessente B snfficerat B 9 quod L, a qao fort .
11 exibere L (post. ras.) T 14 quidquid. B 15 christus T
17 referenda sunt ouneta T 18 compositione T 19 conmen-
dationem scripsi, coameudatione B, commendatione LPTVb 20dicto
T\' 22 au se T preetitit B 23 incitare T\' nollit
B redire festinum T 26 ezspectatur V acomoda T

5*

Related Letters