Letter 2026: Friendship either nourishes or sustains — and sometimes both at once.
XXVI. ENNODIVS LIBERIO.
Aut alitur aut sustentatur scriptione diligentia: ministra
affectionis est epistularis confabulatio: muta caritas simulacrum
praesentat ingrati: depretiat genium suum quae in uocem non
prorumpit amicitia. bene secretum pectoris reseratur claue sermonis:
dignatione uestra iam potior. haec pro ingenii uiribus
paginalis conmercii libamenta dedicaui, per quae usurpo uindicare
mihi meritum plus amantis. nemo enim taciturnitatis
repagulo ora porrigit, quem decisi foederis memorem proditor
mentis loquela non deserit. principem ergo locum in litteraria
communione possideo et maiori cultura dignus sum, qui prior
quid gestirem patefeci linguae testimonio. ecoe religionem
dirigendae paginae sine nube disserui. uestrum est in me fouere
quod recepistis, ne iudicia culminis uestri me iacente
patiantur examen. exponit enim censurae sententiam suam
quisquis quod elegit non tuetur. domine mi, salutationis reuerentiam
pleno dependens obsequio deum rogo, ut beneficiorum
circa uos suorum incrementa multiplicet, quia solus
census est meorum plenissime conmodorum, qui celsitudinem
uestram ad fastigia quae debentur extulerit.
Related Letters
If the spirit of the poets were mine to command, I would summon it now — for the subject of this letter deserves an...
To Liberius, Eugenetes, Agapitus, Senarius, and Albinus.
The infusion of heavenly mystery has granted me the opportunity to address Your Greatness, and I seize it with both...
Avitus, bishop, to Liberius the prefect.
Beyond your customary and well-proven affection, you are kind enough to show us generosity as well — taking from...