Letter 3001: The first and finest thing — beyond any doubt fitting for a man of holy vocation — is to do spontaneously for the...

Ennodius of PaviaCeler, senator|c. 493 AD|Ennodius of Pavia
diplomaticgrief deathproperty economicsslavery captivity

I. SENATORI EPISCOPO ENNODIVS.

Prima res est sancto conueniens sine dubitatione proposito
sponte pro iustitia facere quicquid alii solent monitis exhibere,
sed honestati proxima uel secunda rectis suggestionibus non
grauari. in qua parte et si principem locum non possidet qui
monetur, habet tamen dei gratiam, quod ueritatis insinuationibus
non repugnat. causam ergo praefationis insinuo, ne et
ego utilitatem meam differre uidear prolixitate sermonum. dudum
per me suppliciter postulaui, ut de mancipiis, quae de
casa mea a uestris sollicitata constabat, unum mihi quod remanserat
redderetur. dedistis precibus meis sancta promissione
responsum, ut etiamsi uobis puer ipse iure conpeteret, uos
tamen gratiam commodis anteferre. regresso me de Rauenna,
quod dictu nefas est, pro peccatis meis effectum sacerdotalis
definitio habere non potuit. adscribo meritis meis, quod cuius
ore damnatur mendacium statuta uiolauit. ecce iterum me ad
conscientiam uestram refero, ecce quod filium decet exhibeo,
ut per sublimem et magnificum uirum domnum Victorem ad
humilitatem conferam quicquid mihi poterat legum saecularium
auctoritate praestari. uidete si reus sum, qui elegi uirum
antistitum moribus congruentem, qui uel contra aequitatem
repugnantium indomita posset corda mollire. effectum mihi

I. 2 Ennodiui om. T 4 quidquid B aliia. T 5 hone*
state T suggestibus T1 6 posse4it B 7 *quod L
9 prolexitate B 10 pro me fort . suppleciter poatolaui B
11 unum ex ufi T m. a 13 ut idem ualet ac scilicet, cf. Wiener
StwHen II p. 249 14 antefarit T1 ut uidetur 16 diffiuitio
PTb 17 damnantur L 18 filium] fidelium B 19 uirum om .
1
B 20 secularium B, saecularum L 22 equitatem B, equitatum T1

negotii iam promisi, qui legati meritum conprobaui prouidete,
si religionem deceat, si a pontifice dignum sit illum, qui potest
cautibus inperare, contemni. duo sunt quae mecum faciunt,
negotii sinceritas et genius subplicantis: quicquid contra hoc
obstiterit, bonorum sententiam mox meretur.

Related Letters